{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.21.42-58","citation":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.21.42-58","ref":"3.21.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.21.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.21.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.21.42.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"In horum igitur chrisiorum salutem egressus est Deus de loco suo, sicut et Michaeas loquitur: Et egredietur de loco suo ut salvet (Mich. I, 3). Quia enim hi qui indigebant salute ad eum intrare noluerunt, ipse egressus est de majestate sua et de loco suo, ut eos qui foris erant duceret in terram mansuetorum regionemque viventium, de qua Adam fuerat expulsus (Gen. III): de qua egressus Cain inhabitavit in terra Naid (Gen. IV, sec LXX). Sciendum autem ut supra diximus, quod ubi posuerunt LXX plurali numero, ut salvares christos tuos, ibi esse in Hebraico LAJESUA ETH MESSIACH (\"]ΓΡΦΏ ΠΝ) quod Aquila transtulit, in salutem cum Christo tuo, non quod Deus egressus sit, ut salvaret populum et salvaret Christum suum; sed quod in salutem, populi venerit cum Christo suo, juxta illud Evangelii: Pater in me, et ego in Patre; et Pater in me manens ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10). Sed et quinta editio similiter transtulit: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Theodotio autem vere quasi pauper et Ebionita, sed et Symmachus ejusdem dogmatis, pauperem sensum secuti, Judaice transtulerunt; Egressus es in salutem populi tui, ut salvares Christum tuum. et: Egressus es salvare populum tuum, salvare Christum tuum. Rem incredibilem dicturus sum, sed tamen veram. Isti semi-Christiam Judaice transtulerunt: et Judaeus Aquila interpretatus est, ut Christianus. Sexta editio prodens manifestissime sacramentum ita vertit ex Hebraeo: Egressus es, ut salvares populum tuum per Jesum Christum tuum, quod Graece dicitur έξήλδεςτοΰ σώσαι τδν λαίν σου διά Ίησουν τδν Χριστόν σου. Cui sensui potest illud adaptari, quod egressus sit Pater cum Filio de templo et de caeremoniis Judaeorum, dicens: Relinquetur vobis vestra deserta (Luc.","prev":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.21.26-41","label":"3.21.26 to 3.21.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.21.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.21.26"},"next":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.21.59-60","label":"3.21.59 to 3.21.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.21.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.21.59"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}