{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.8.44-66","citation":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.8.44-66","ref":"3.8.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.8.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.8.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.8.44.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"I), reversus est ad pristinam majestatem. Etsi enim noveramus Christum secundum carnem: sed jam non novimus eum juxta carnem (II Cor. V, 16), verum juxta spiritum; quia, Quoa factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum (Joan. I, 3, 4). Quod et manifestius in Evangelio Salvator ostendens ait: Pater, glorifica me gloria, quam habui apud te, priusquam mundus fieret (Joan. XVII. 5); ut post ascensionem ad coelos, sit splendor quod lux, hoc est, id incipiat Filius esse quod Pater est. Quod autem sequitur: Cornua in manibus ejus, moris est Scripturarum, ut semper cornua pro regnis ponant. Nam et illud quod Anum loquitur in primo Regnorum libro: Exaltavit cornu Christi sui (I Reg. II, 10), magnificentiam regni Salvatoris significat. Et in Daniele, decem cornua decem regna demonstrant (Dan. VII). Sic autem nunc dicitur: Cornua in manibus ejus, quomodo et alibi scriptum legimus: Cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1); pro co quod est, mens et principale cordis viri sancti (qui pergit ad regna coelorum, qui adhuc positus in terra, regnat corpori absque peccatis) non vagatur extrinsecus; sed in Dei tutela situs est. Quia vero et in Hebraeo, et in caeteris editionibus non habet scriptum: Cornua in manibus ejus, sed in manu ejus, quod dicitur JADO (tp>), manum Dei fortem atque robustam intelligamus Filium ejus. Et in hac manu omnia regna coelorum, eorumque qui ad coelos nituntur ascendere, posita esse dicamus: quod et Isaias sonat, dicens: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi (Isa. V, 1), pro eo quod est, in regno. Ob hanc puto causam nullum cornutum animal inter immunda poni in Levitico, et idipsum significare unicornem in Psalmis (XXI et XCI), sive (sινοκ«μότα; et illud: In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Psal.","prev":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.8.24-43","label":"3.8.24 to 3.8.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.8.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.8.24"},"next":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.8.67-69","label":"3.8.67 to 3.8.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.8.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.8.67"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}