{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.55","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.55","ref":"1.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.55.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"(Vers. 27.) « Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat; et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. » Illud quod in Ecclesiaste legimus: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III, 7), etiam in sermone prophetico comprobatur: quod ejusdem ait sapientiae et tacere et loqui pro tempore, et dare conservis suis in tempore suo cibaria. Unde et Isaias ad populum non credentem: Tacui, nunquid semper tacebo? dicit Dominus(Isa. XLII, 14). Qui igitur ob multitudinem peccatorum diu clausum os tenuit, quia vidit aliquos posse converti, de quibus dictum est: Qui audit audiat, et qui a malis quiescit, quiescat, et desinat: idcirco aperto ore, et non propria voluntate, sed Demini jussione loquitur ad populum. Id autem quod nos posuimus: Qui audit audiat, et qui quiescit, quiescat: pro quo LXX interpretati sunt: Qui audit, audiat; et qui incredulus est, incredulus sit, secunda Aquilae editio ita transtulit: Qui audit, audietur; et qui relinquit, relinquetur. Et est sensus: Qui habet dabitur ei: qui autem non habet, etiam id quod videtur habere auferetur ab eo (Matth. XIII, 12).","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.54","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.54"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.56","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.56"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}