{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.6.60-77","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.6.60-77","ref":"10.6.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.6.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.6.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.6.60.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Qui omnes vulnerati, vel interfecti sunt gladio, et ideo corruerunt, quorum sepulcra data sunt in novissimis laci. Quod autem lacus vocetur infernus, perspicue psalmus ille demonstrat, in quo poenitens loquitur: Assimilatus sum cum his qui descendant in lacum (Psal. XXVII, 1). Quem nequaquam debemus juxta Latini sermonis proprietatem eum intelligere qui Graece λίμνή dicitur, ut est lacus Tyberiadis, et lacus Larius, et Benachus, multique alli sed quas non solemus appellare cisternas. Quos lacus, quia aquas refrigerant, et omnem ab eis calorem spiritus auferunt peccatores cunctique haeretici fodiant, et quantum in mea memoria est, nullum sanctorum lacum, id est, cisternam fodisse, Scriptura testatur; sed omnes peccatores, quorum fuit Oz as rex leprosus et qui per suam superbiam corruit, de quo scribitur quod homo fuerit terrae operibus incubans, et multas superbiae turres aedificant in angulis, et lacus foderit (II Paral. XXVI). E contrario ad justum dicitur: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15.) Et rursum: Fons aquae, tuae sit proprius. Unde loquitur et Dominus. Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus, id est, cisternas, quae aquas continere non possunt (Jerem. III, 13). Sequitur: Et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus. Hi omnes cingunt Assyrium, et est eorum plurima multitudo, qui universi vulnerati sunt et imerfecti, et cadentes gladio. Nemo enim eorum stare potest cum Moyse, nec audire: Qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIV, 2; sed omnes vulnerati interfectique sunt, et cadentes qui quondam dederant formidinem in terra viventium, formidinem autem his qui erant Ecclesiis praepositi, ne in terra viventium facerent populos mortuorum, et simplices quosque deciperent. Unde et Paulus aiebat: Timeo autem, ne forte sicut serpens decepit Evam matitia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo (II Cor.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.6.43-59","label":"10.6.43 to 10.6.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.6.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.6.43"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.6.78-95","label":"10.6.78 to 10.6.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.6.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.6.78"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}