{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.10.41-61","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.10.41-61","ref":"11.10.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.10.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.10.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.10.41.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"et sic terram esse mundam. Hoc illi dixerint. Nos autem coeptae explanationis sensum tenentes, singula quae proposuimus, disseramus. Habet Gog et ipse trinitatem suam: Ros, Mosoch, et Thubal; caput, videlicet, et insaniam, et universa; ut nullum sit vitium, quod non in Gog possessione consistat. Iste educetur sive circumagelur, et palpabitur, sive lactabitur: ut sperans victoriam, occidendus ducatur ad praelium. Et ascendet de lateribus, sive de novissimis Aquilonis ex quo exardescunt mala super omnem terram (Jerem. I, 14). Et ab eo ipso adducetur super montes Israel: quos apostolos et aposlolicos viros, atque ecclesiasticos intelligEre debemus, ut postquam adductus fuerit ad montes Israel, tunc percutiatur arcus, qui est in manu sinistra ejus, et sagittaE, quae manu tenentur dextera. Et ipse enim imitatur ad interficiendos eos quos deceperit, habere arma a sinistris et dextris, per bonam et malam famam. Istae sagittae sunt, et haec jacula, de quibus et Psalmista loquitur: Ecce enim peccatores intenderunt arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3). Quae ignita diaboli jacula scuto fidei restinguenda sunt (Ephes. VI). Dejicietur autem, sive cadet Gog, qui ascenderat super montes Israel, in ipsis montibus cum omni exercitu suo cunctisque agminibus; et erit in escam feris, avibus oumibusque volatilibas et bestiis terrae: adversariis videlicet potestatibus, quae juxta viam comedere sementem, et sanguinariis bestiis. Quomodo enim scriptum est de dracone Dedisti eum escam populis AEthiopum (Psat. LXXIII 14); sic decepti quique ab haereticis, daemonum cibi sunt. Cadet autem Gog, vel in campi latitudino vel in agro, qui cultus est a Dei agricolis, Neque enim fieri potest, ut Domini verba sint irrita Tunc initietur ignis in Magog, in eos videlicet qui Gog suscepercldoclrinam, et in eos qui ad similitudinem insularum saeculi fluctibus verberantur, et putant se debere esse securos: ille ignis de quo Dominus loquitur: Ignem veni mittere super terram et quam [al.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.10.24-40","label":"11.10.24 to 11.10.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.10.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.10.24"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.10.62-77","label":"11.10.62 to 11.10.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.10.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.10.62"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}