{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.31-42","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.31-42","ref":"12.4.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.31.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Limen igitur portae, sive Osi, imo seph, quod Symmachus ούδδν, Aquila et Theodotio πράΟυρον interpretati sunt, habebat calamum unum, hoc est, sex cubitos et palmum in latitudine: pro quo nescio quid volentes LXX addidere de suo, sex hinc et sex inde. Post limen autem portae, juxta Hebraicum, mensus est thalamum sive cubiculum, ut Symmachus transtulit, παραστάδας, id est, postes ex utraque parte calamo uno, tam in longum, quam in latum. Quod et ipsum LXX aelam (αίλάμ) transtulerunt, quod in consequentibus Symmachus anteliminare interpretatus est. Inter thalamos autem duos, sive cubicula, et παραστάδας erant quinque cubiti, et aliud prolimen portae juxta vestibulum intrinsecus calamo uno. Tertium quoque vestibulum portae octo habebat cubitos, et in fronte ejusdem, sive in marginibus duos cubitos. Quod vestibulum ne quis putet idem esse quod supra, addidit: Vestibulum autem erat portae interioris: pro quibus LXX primum, et secundum, et tertium vestibulum transtulerunt. Thalami autem, id est, cubicula, quae post portam Orientalem erant aedificata in vestibulis, respiciebant ad viam Orientalem. Et ut sciamus quot fuerint thalami, jungitur, tres hinc, et tres inde: ad Septentrionem videlicet et ad Meridiem respicientes, et ad Orientalem viam: unaque mensura frontium erat ex utraque parte. Mensus est quoque mensuram in latum liminis portae, et reperit decem cubita, et in longum tredecim cubita, et in unum cubitum arctabantur extrema thalamorum, vel ut Symmachus transtulit, παραστάδων, et utraque frons singulos habebat cubitos. Thalami autem, sive r.a· ραστάδε;, et ut LXX de suo posuere θεηλάΟ, ex utraque parte sena habebant cubita. Mensusque est portam a tecto thalami, sive παραστάδο;, usque ad tectum sive ad parietem ejus, et invenit inter tectum et tectum, latitudinis viginti et quinque cubita. Tantum enim erat spatii Inter ostium et ostium, sive inter portam et portam.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.21-30","label":"12.4.21 to 12.4.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.21"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.43-56","label":"12.4.43 to 12.4.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.43"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}