{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.6.74-89","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.6.74-89","ref":"13.6.74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.6.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.6.74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.6.74.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"XII, 4). Vir autem, inquit, qui stabat juxta prophetam, dixit ad eum: quem perspicue Dominum intelligimus. Cui enim alii poterit convenire quod sequitur: « Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum, » nisi illi qui habitat in Ecclesia in medio filiorum Israel cernentium Deum, et habitat in perpetuum non secundum templum Salomonis ad tempus? Et locus ejus est ille de quo scriptum est: Et factus est in pace locus ejus (Psal, LXXV, 2), quae exsuperat omnem sensum; et locus vestigiorum pedum illius, apostolis dicentibus: Adoremus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI, 7). Et pulchre dixit, steterunt: in Ecclesia enim stant pedes Domini, in synagoga ambulant et praetereunt. Ut autem sciamus hoc dici de Ecclesia, jungitur: « Et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum: » quod proprie ad eos pertinet, qui sanctae conversationis in Ecclesia commorantur. Qui sint autem qui polluerint prius nomen sanctum Dei, ponit manifestus: « Ipsi et reges eorum, » tam populus quam sacerdotes, in fornicationibus suis quibus a Deo fornicati sunt: et in ruinis regum suorum, qui frustra sibi per superbiam, regium nomen assumunt. Denique sequitur: « Et in excelsis. » Arrogans enim mens offendit Deum: humilis ad misericordiam provocat. Qui post superbiam, imo per superbiam, fabricati sunt limen suum juxta limen Dei, et postes suos juxta postes illius. Audiant haec juxta litteram mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur omni vento doctrinae, semper discentes, et nunquam ad scientiam ventatis pervenientes; mentem iunctam Deo, non vicinitatem Ecclesiarum, et habitationem proximam, Dei in se provocare clementiam; quin potius indignationem Domini commoveri, quando in consecratis Deo locis, indignus habitator est. Fabricati sunt, inquit, limen suum juxta limen meum, ut nihil interesset inter sacrum et profanum, et postes suos juxta postes meos, ut unus laicorum et sacerdotum esset introitus.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.6.56-73","label":"13.6.56 to 13.6.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.6.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.6.56"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.6.90-104","label":"13.6.90 to 13.6.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.6.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.6.90"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}