{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.576.84-107","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.576.84-107","ref":"14.576.84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.576.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.576.84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.576.84.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"CXVII, 20), et unde oritur sol justitiae. Et faciet, inquit, holocaustum suum, et pacifica sua: de quibus nunc diximus. Faciet autem, quia spontaneum sacrificium est, et non alii pro eo facient sacerdotes, videlicet sicut fieri solet in die Sabbati. Ergo omni tempore holocaustum, et pacificum, quod offertur voluntarie, reseratam habet portam Domini; nec observat Sabbatum, sed omnes dies ei reputantur in requiem. Denique postquam obtulerit holocaustum et pacifica, statim egreditur, et clauditur post eum janua, sive claudit januam: ut servetur principi privilegium suum, nec sacrificia ejus populo misceantur. Et quia generaliter dixerat, spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, nec apposuerat taurum sive vitulum, et arietem vel ovem, hircumque pro peccato, docet quod sit ipsum holocaustum: Agnum, inquiens, anniculum immaculatum faciet holocaustum: et non certis diebus, sed quotidie, nec qualibet hora, sed mane, mane faciet illum: per singula videlicet mane, quando, orto sole, lucis exordium est. De quo mane David loquitur in Psalmo: Mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi et videbo (Psal. V, 4, 5). Et alio loco: Ad vesperum demorabitur fletus, et in matutino [Al. ad matutinum] laetitia (Psal. XXIX, 6). Et iterum: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo (Psal. LXII, l). Qui sit autem iste agnus immaculatus, sive perfectus et anniculus, Isaias plenius docet dicens: Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus in conspectu ton dentis se sine voce et non aperuit os suum (Isa. LIII, 7). Et Jeremias: Ego autem sicut agnus innocens ductus ad victimam, non cognovi (Jerem. XI, 19). Et Joannes Baptista: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Iste est agnus qui immolatur in AEgypto, de cujus sanguine armantur postes fidei, et exterminator excluditur (Exod. XII). Anniculus autem, quia praedicavit annum Domini acceptabilem, et diem retributionis.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.576.59-83","label":"14.576.59 to 14.576.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.576.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.576.59"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.576.108-113","label":"14.576.108 to 14.576.113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.576.108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.576.108"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}