{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.123-145","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.123-145","ref":"14.581.123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.123.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"II, 13). Sicut igitur legimus in bonam partem aquas quae egrediuntur de limine templi, et referuntur ad doctrinam Ecclesiae, sic sunt aquae amarae, et aquae pessimae ad quas Jeremias propheta nos prohibet accedere, dicens: Quid vobis et viae AEgypti, ut bibatis de aquis Geon (Ibid. 18)? quae Hebraice dicuntur SIOR (…), id est, turbidae atque coenosae. De quibus iratus super haereticis loquitur Deus: Ecce ego cibabo eos angustiis, et dabo eis potum aquam fellis (Jerem. IV, 15); in qua draco regnat AEgyptius, qui dicit: Mea sunt flumina, ex ego feci ea; (Ezech. 29, 3), qui omne excelsum videt, et ipse est rex eorum qui in aquis sunt. Unde vir ecclesiasticus Dominum deprecatur, et dicit: Salvum me fac, Domine, quoniam intraverunt aqute usque ad animam meam. Infixus tum in limo profundi, et non est substantia, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 1, 2,). Et iterum: Libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum: non me praecipitet tempestas aquae, nec absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Ibid. 15, 16). Et in alio psalmo: Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis. Cum exsurgerent homines in nos, forsitan vivos deglutissent nos. Cum irasceretur furor eorum super nos, forsitan aqua absorbuisset nos (Psal. CXXIII, 1-3). Et sponsa in Cantico canticorum: Aqua multa non poterit restinguere charitatem, et flumina non demergent eam (Cant. VIII, 7) Ista est aqua, de qua dicit Osee: Contempsit me Galaad civitas, quae operatur vanitates, conturbans aquam, et fortitudo ejus viti pirata (Osee VI, 8, 9, sec LXX). Quae aqua alio nomine vocatur MARA, hoc est, amaritudo; in quam lignum Crucis mittitur, et amara vertuntur in dulcia. Considera legem Moysi, si intelligatur juxta sensum carneum Judaeorum, quomodo amara sit, effodiens oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.93-122","label":"14.581.93 to 14.581.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.93"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.146-159","label":"14.581.146 to 14.581.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.146"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}