{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.81.1-12","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.81.1-12","ref":"3.81.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Nihil longum est quod finem nabet, et omnis retro temporum series transacta non prodest: nisi forte bonorum operum sibi viaticum praeparaverit, quae semper ad futura, imo ad aeterna respiciunt, et nullis terminis coarctantur. Vera sententia est: Omnia orta occidunt, et aucta senescunt. Et alibi: Nihil est enim opere et manu factum, quod non conficiat et consumat vetustas. Quis crederet ut totius orbis exstructa victoriis Roma corrueret, ut ipsa suis populis et mater fieret et sepulcrum: ut tota Orientis, AEgypti, Africae littora olim dominatricis urbis, servorum et ancillarum numero complerentur: ut quotidie sancta Bethleem, nobiles quondam utriusque sexus, atque omnibus divitiis affluentes, susciperet mendicantes? Quibus quoniam opem ferre non possumus, condolemus, et lacrymas lacrymis jungimus: occupatique sancti operis sarcina, dum sine gemitu confluentes videre non patimur, explanationes in Ezechiel, et pene omne studium omisimus, Scripturarumque cupimus verba in opera vertere, et non dicere sancta, sed facere. Unde rursus a te commoniti, o virgo Christi Eustochium, intermissum laborem repetimus, et tertium volumen aggressi, tuo desiderio satisfacere desideramus: illud et te et caeteros qui lecturi sunt deprecantes, ut non vires nostras, sed votum considerent, quorum alterum fragilitatis humanae, alterum sanctae est in Domino voluntatis. (Cap. VIII.—Vers. 1.) « Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me. » Quinto anno transmigrationis Jechoniae, quarto mense, quinta mensis, superiorem visionem factam ad prophetam legimus. Haec autem quam nunc exponere volumus, sexto anno ejusdem regis, sexto mense, quinta mensis facta memoratur. Ex quo perspicuum est post annum et duos menses haec facta quae scripta sunt, et vel intermissam per annum et duos menses prophetiam, vel per totos quatuordecim menses gesta, quae superior sermo contexit.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.710-724","label":"2.70.710 to 2.70.724","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.710","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.710"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.81.13-29","label":"3.81.13 to 3.81.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.13"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}