{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.72-87","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.72-87","ref":"3.91.72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.72.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Gloria quoque Dei Israel ascendit, sive assumpta est de uno Cherub, et ivit ad limen, sive ad subdivum atrii domus atque vestibuli, quod nequaquam lecto premitur, sed aeris finitur libertate. Quae ipsa gloria Domini virum, qui erat in habitu pontificis, habebatque atramentarium in lumbis suis, vocavit, et dixit quae Scriptura testatur. Quidam sex viros, sex interpretantur Angelos, qui Dei parcant voluntati: ipsumque tinum qui habebat indumenta pontificis. Salvatorem intelligunt; juxta id, quod Sacerdos est et magni consilii Angelus, illudque quod dicitur: Tu es sacerdos in aeteruum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4). Ποδήρη autem, quod Septuaginta transtulerunt, una ex octo vestium est pontificis, qu… Latine dicitur talaris; et ex co quod ad pedes usque descendat, hoc sortita vocabulum est. De veste pontificis ante annos plurimos scio edidisse me librum, ad cujus explanationem mitto lectorem. Neque enim possum omnia in omnibus locis dicere, quodque Aquilae prima editio et The odo lio dixerant κάστυ, pro quo in Hebraeo legitur CASATH … cum ab Hebraeo quaererem quid significaret, respondit mihi Graeco sermone appellari χαλαμάριον, ab eo quod in illo calami recondantur. Nos atramentarium, ex eo quod atramentum habeat, dicimus. Multi significantius thecas vocant, ab eo quod thecae sint scribentium calamorum. De quatuor Cherubim, unus Cherub mittitur a gloria Dominicae majestatis, locuturus ad cum qui pontificis indumentis indutus erat. Et quanquam plerique τά χερουβείμ neutrali genere numeroque plurari dici putent, nos scire debemus singulari numero Cherub, generis masculini, et plurali ejusdem generis Cherubim: non quo sevus in ministris Dei sit, sed quo unumquodque juxta linguae suae proprietatem diversis appelletur generibus. Angeli vocantur numero plurali Malachim, et Cherubim et Seraphim, ejus lem generis et numeri. Porro sabaoth quod interpretatur militiarum, sive exercituum atque virtutum, dicuntur genere feminino, numero plurali, et desinunt in extremam syllabam OTH (…)Qui autem volunt, sub figura pontificis intelligi Salvatorem, de Apocalypsi Joannis utuntur exemplo, in qua scriptum est: Et converti me, et vidi vocem quae loquebatur mecum.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.47-71","label":"3.91.47 to 3.91.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.47"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.88-108","label":"3.91.88 to 3.91.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.88"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}