{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.607-628","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.607-628","ref":"4.145.607","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.607","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.607","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.607.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"juxta primam vero ejusdem editionem et Theodotionis, μαστών, quod interpretatur uberum: pro quo Symmachus vertit άγατ quod dilectionem sonat. Illud igitur tempus erat, quando possunt mulieres viris sociari et sustinere coitum maritalem. Attamen misericors Deus expandit alas suas, et suscepit eos, et in humeris suis portavit eos, juxta illud quod in Evaugelio scriptum est: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, ret noluisti (Luc. XIII, 34)? Sive amictum expandit pro alis: hoc enim interpretatur, πτερόγιον, quo operta est et Ruth ad pedes dormiens Booz (Ruth III). Et in ora, id est, πτερυγίφ vestimenti nostri, jubemur hyacinthinas fimbrias alligare. Haec autem fecit ut operiret ignominiam Jerusalem, genitale feminarum sub hoc nomine corpus ostendens. Etenim juxta Apostolum: Inhonesta corporis nostri majore honore circumdamus (I Cor. XII, 23). Unde et Psalmista canit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Quae Cham quia non protexit in patre, aeterna maledictione signatur (Gen. IX). Quod de Jerusalem diximus, referamus ad animam nostram, quae quamdiu in infantia constituta est, peccato caret. Cum autem aetatis ejus tempus advenerit, multi sunt amatores daemonum et haereticorum, perversorumque dogmatum, qui ad eam cupiunt declinare. Qui protectione Dei repelluntur; ut non satellites diaboli, sed ministros Salvatoris recipiat. Pro divertentium, dilectione, et uberum, in Hebraico habetur DODIM (Π^ΤΠ), quod secundum linguae eorum proprietatem, omnia quae supra versa sunt significat. Potest tempus dilectionis, et uberum sive amatorum Dei, intelligi Abraham, et Isaac, et Jacob: quando eis pollicitus est Dominus post AEgy ptiam servitutem, suum populum liberandum. « Et juravi tibi; et ingressus sum pactum lecum, ait Dominus Deus. » LXX: Et juravi tibi, et ingressus sum in testamentum tecum, dicit Adonai Dominus.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.585-606","label":"4.145.585 to 4.145.606","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.585","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.585"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.629-653","label":"4.145.629 to 4.145.653","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.629","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.629"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}