{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.895-913","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.895-913","ref":"4.145.895","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.895","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.895","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.895.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Quod autem dicitur juxta LXX, et non intrabis neque erit, hoc significat: cum tibi idola feceris perversorum dogmatum, quae arbitraris excelsa, et fornicata sis super eis, credens in bis quae ipsa finxisti, templum Dei intrare non poteris. Et simulacra tua substantiam non habebunt, neque erunt in perpetuum, dicente Apostolo: Scimus enim quia nihil est idolum in mundo (I Cor. VIII, 4). (Vers. 17.) « Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo quod (Vulg. quae) dedi tibi; et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. » Juxta litteram Dominus Lege praecepit, ut fierent thuribula, phialae, candelabrum, arca Testamenti, cunctaque vel aurea vel deaurata, et alia ex argento, quae omnia conflavit Jerusalem et vertit in idola Belis, sive Baalis, Chamos et Astaroth, et Melchom. Juxta intelligentiam spiritualem, et de auro et argento sanctarum Scripturarum idola facimus, quando gratiam sensus et eloquentiae haeretica pravitate corrumpimus, et ponimus in coelo os nostrum, et lingua nostra pertransit in terram. Masculinae autem dicuntur imagines in quibus omnis haeresis fornicatur, ex eo quod unusquisque se putat robustissima colere, et habere quae finxit, nec ulla posse oppugnatione subveni. Hae sunt imagines quas de nostro corde confinximus, et quae in coelesti Jerusalem destruendae sunt, de quibus Propheta pronuntiat: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum dissipabis (Ps. LXXII, 20). Quicumque enim homo est, et Dei nomen amisit, dicitur de eo: Verumtamen in imagine perambulat homo, verumtamen frustra conturbatur (Ps. XXXVIII, 7). Nos autem unum habemus virum, et unam veneramur imaginem, quae est imago invisibilis et omnipotentis Dei. (Vers. 18.) « Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas; » subauditur imagines masculinas: ut omnem cultum quem acceperat ad utendum, verteret in blasphemiam. Hoc autem facimus, quoties prudentia, temperantia, fortitudine, justitia, cunctisque virtutibus haereticam circumdamus pravitatem, sub occasione earum, simplices quosque decipimus;","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.879-894","label":"4.145.879 to 4.145.894","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.879","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.879"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.914-921","label":"4.145.914 to 4.145.921","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.914","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.914"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}