{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.161-170","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.161-170","ref":"8.296.161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.161.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Ego enim Dominus locutus sum, cujus verba irrita esse non possunt, et tradam eam in direptionem gentibus. Filiae quoque ejus, quae sunt in agro sive in campo, hoc est in Phoenicis littore, urbes et oppida, vici atque castella interficientur gladio: metaphoricos. quia filius appellavit, interfectionem ponit gladii, ut rerum fine cognoscant me esse Dominum, qui fieri ista praecepi. Potest juxta tropologiam quia SOR nomen Hebraicum vertitur in angustiam, omnis anima quae perturbationibus occupata est, Sor appellari, quae quando viderit pro suis vitiis atque peccatis Dei judicio subveni Jerusalem, in qua fuit templum et pacis visio, exsultat et ad se putat urbis quondam inclytae imperium transferendum. Quod et in contrariis dogmatibus accipitur, et in hominibus saeculi, quando viderint hominem sanctum per negligentiam esse prolapsum et gaudent et exsultant, quasi aliorum ruina, sua sit resurrectio. Propterea Dominus comminatur, quod ipse contra hujuscemodi homines dimicet, et ascendere faciat contra eos instar marinorum fluctuum plurimas nationes, quae destruant in eis quidquid munitissisimum et firmum videtur, et ita omnia eorum argumenta subvertat, ut in pulverem redigantur. Sagenas quoque et retia quibus prius deceptam multitudinem piscabantur, cessare faciat, et in desertae urbis solo, expandi atque siccari, ut pro illis alii subeant piscatores, quos Dominus ad piscandum misit. Sed et filias ejus, quae prius quasi in thalamo servabantur, et pro mysticis secretioribusque doctrinis nulli facile credebantur, processuras protrahendasque in publicum, et Ecclesiastico mucrone truncandas, ut intelligant quod ipse sit Dominus, qui et Jerusalem pro peccatis parumper reliquit, et Tyri pro insultatione ejus gaudio munimenta destruxit. (Vers. 6 seq.) « Quia haec dicit Dominus: rat, projiciant in profundam, canticaque ejus et musica, quibus sibi in sapientia hujus saeculi confidebat, et omnis cithararum sonus non audietur amplius, et piscatio ejus cessabit, et erit humilis, ita ut siccatio sagenarum, et ultra non aedificetur, quia ad Domini sententiam tradita Nabuchodonosor, omnino subversa est, justa quod et Apostolus dicit: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.149-160","label":"8.296.149 to 8.296.160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.149"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.171-185","label":"8.296.171 to 8.296.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.171"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}