{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.6.68-86","citation":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.6.68-86","ref":"9.6.68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.6.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.6.68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.6.68.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"VI, 71)? Coeli autem vocantur volatilia, quia sibi sublimia repromittunt, ut postquam draco cum piscibus suis depositus fuerit atque projectus, et traditus ad devorandum bestiis terrae, quae nihil in se habent mansuetudinis, et his qui circumferuntur omni vento doctrinae (Ephes. IV), tunc intelligant omnes habitatores istius saeculi, quod ipse sit Dominus. Omnis autem causa poenarum est, quod frustra domui Israel promisit auxilium, et fuit ei virga, vel baculus arundineus, vacuus et inanis, nihilque in se habens plenitudinis, quia non poterat dicere: Nos autem omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. L. 16) cum Scriptura praeceperit: Non apparebis in conspectu Domini Dei tui vacuus, aut inanis (Exod. XXIII, 15). Quod autem non debeamus ab AEgypto auxilium postulare, et alibi Scriptura testatur: Vae eis qui descendunt in AEgyptum ad auxilium (Isa. XXXI, 1). De istiusmodi baculo arundineo et Rabsaces frustra exprobrat Ezechiae regi Judae dicens: Ecce confidis in virga arundinea atque confracta ista, super AEgypto: cui fui innixus fuerit, ingreditur in manum ejus. Sic est Pharao rex AEgypti omnibus [AI. et omnes] qui confidunt in eo (Isa. XXXVI, 6). Et ille quidem de justo rege mentiebatur ista commemorans, qui interpretatur multus poculo. Inebriatus enim erat de aureo calice Babylonis, et idcirco quae sua erant ingerebat populo Dominum confitenti. Hic vero exprobratur Pharaoni, quod fuerit domui Israel, virga sive baculus arundineus, vanum eis et fragile et cito comminuendum auxilium repromittens. Ut autem scire valeamus, qui sit baculus arundineus, super quo domus Israel confidere non debeat, ex contrario baculo et virga Domini intelligere poterimus, de qua ad Dominum dicitur: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4). Hanc virgam habuit et Aaron, quae dracones AEgypto devoravit, et quando percussit aggeres Nili, et cyniphes in tota AEgypto generatae sunt (Exod.","prev":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.6.53-67","label":"9.6.53 to 9.6.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.6.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.6.53"},"next":{"citation":"Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.6.87-98","label":"9.6.87 to 9.6.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.6.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.6.87"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}