{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10-4","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10-4","ref":"10-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10-4.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":415,"text":"( Vers.4seqq. ) « Quia haec dicit Dominus ad me, quiescam, et considerabo in loco meo: sicUt meridiana lus clara est, et sicut nubes roris in die messis. Ante messem enim totus erOoruit, et immatura perfectio germinabit, et praecidentur rammusculi ejus falcibus; et quæ derelicta fuerint, absciauJcntur, excutientur. Et relinquentur simu) avibus montium, et bestiis terrre, et æstate perpetn3 erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terrae super illum hiemabunt. In tempore illo deferetnr munus Domino exercituum a pupula divulso et dilacerato, a populo horribili, post quem non fuit alius, a gente exspectante, exspectante et eonculcatl, cuju diripuerint flumina terram ejus, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion. » Q uiescit et comtemlatur DNus in laco suo, sive, juxta Aquilam, in firmamento, id. est, in Ecclesia, de qua Paulus apostolus loquitur: Columna et firmamentum veritatis (ITim. III, 15). Contemplatur autem ea quæ fiunt in Ecclesia; et sicuti meridiana lux clara est, ita universa perlustrat: juxta iliud quod in deccimo octavo Psalmo secundum anagogen de sole justitiae dicitur: Nec eat qui se abscondat a calore ejus. ( Psal. XVIII, 7 ). Et quomodo nubes roris in die messis, et in ferventi aestate gratissima est, sic DoMninus habitatores Ecclesiæ suae refrigerat, quo praesente cuncta florescunt. Et antequam tempus consummationis adveniat, quia nunc ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, multi perfecti reperientur, de quibus Apostolus loquitur: Quolquot perrecti hoc sentiamus (Philipp. III, 15). Ramusculi autem, qui inutiles sunt,falcibus præcidentur, dicente in Evangelio Salvatore: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non (ereutem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum,- ut fructum plus afferat (Joan. xv; 2).Et quae praecisa fuerint, relinquentur avibus montium et bestiis terræ. Avibus, quæ juxta viam seminata populantur, et bestiis, quibus traditur anima 288non confitens Deum, ita ut qni a Domino præcisus fuerit et abectus, et de corpore illius, quod est Ecclesia, separatus, tam in æstate qnam in hieme, hoc est, in prosperis et adversis, volucrum et bestiarum mansio siL Sicut autem hi qui inutiles sunt et infructuosi in Ecclesia, amputantur et projiciuntur, ne modicum fermentum tutam massam corrumpat: sic econtrario fieri potest, ut dui hæretico fuerant errore decepti, et avulsi a Domino atque lacerati, et horribiles ob blasphemiam, frustraque mendacia præstolantes, et conculcati a dæmonibus, et a fluviis in partes vanas dissipati, cum recordati fuerint Dei sui, et magistros pessimos dereliquerint, offerant munus Domino exercituum, non alibi nisi in monte Sion, et in specula, quod interpretatur Ecclesia. Brevius dicimus, quia in libro explanationis historicae multa jam diximus.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.38-53","label":"9.38 to 9.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.38"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11-3","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11-3"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}