{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 107.21-40","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 107.21-40","ref":"107.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/107.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/107.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/107.21.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":296,"text":"Qnod ne cui videatur ambiguum, ipsius Isaiæ pona. mus testimonium: Reversus. autem Rapsaces, invenit regina Assyriorum prœliantem adversus Lobuam: audierat enim quia profectus easet de Lachis: et audivil de Tharaca reye Æthiopiœ dicentea: Egresaus est ut pugnet contra te (1 V Reg. aix, 8, 9). Simulque discimus obedientiam prophetarum, quod vir nobilis (Lradullt enim Hebraei Isaiam socerum fuisse Manasse filii Ezechiæ reGis Juda) non crubuerit nudus incedere; sed Dei praeceptis nihil honesliu8 judicans, deposuerit saccum, quo abjecto nudus fuerit, unam prius habens tunicam, et ipsam cilicinam. Quod autem dicitur: Trium annorum signum, et portentum erit super Æguptum et super Æthiopiam, hoc significat, quod nibus annis ab Assyriis Ægyptus vastauda sit et Æthiopia. Tunc, iuquil, dicet habitator insulœ hujus, hoc est, Jerusalem quæ vicinarum gentiulu fluctibus tuntlitur: Hœccine erut spes nostra? et all hos confu- Bimus, ut nobis præberent auxiliuln, qui se de captivitatis malo eruere non quiverunt? Est igitur hic ordo providentiae Dei, omne hominum genus ineffabili judicio dispensantis. Contra Dei iran. Israel speravit in Damasco: diruatur civitas quae adversam illius voluntatem impiis præstat auxilium. Judas speravit in Ægypliis: et Ægyptus destruatur. Ægyptii confisi sunt in Æthiopibus: Ælhiopes quoque vincantur ab Assyriis. Assyrii superbierunt, non Dei, sed suarum virium arbitrantes esse victoriam:et ipsi vincantur a Babyloniis. Babylon clevavit contra Deum caput: et ipsa a Medis Persisque superetur. Persæ et Medi ex parte persecuti sunt populum Dei, et aries sævssimus ad Orientemet Occidentemomnes populos ventilavit; veniat hireusAlexander, et conterat eum pedibus suis. Et isle qni ultra modum erectus est, veneno pereat, regnumque ejus dividatur in partes: et cum multo tempore inter se collisum fuerit, Romano vincente, populetur. Romanus ipse ferratis dentibusunguibusque sanctorumcarnes, et cruento ore laceravit: excidatur lapis de moule sine manibus, et potentissimum primumregnum ac ferreum, deinde fragile et iuBrmum, in testarum modum conterat (Daniel.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 107.1-20","label":"107.1 to 107.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/107.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/107.1"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 107.41","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/107.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/107.41"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}