{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.22-36","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.22-36","ref":"11.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.22.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":291,"text":"Dicitur ergo Babyloni reginae et filiae Chaldæorum (a Chaldæis enim condita est) quod nequaquam ultra vocetur mollis et tenera et deliciis affluens, quae cunctarum gentium manibus portabatur, ita ut terrae plantas vix imprimeret: præcipiturque ei ut tollat molam, et molat farinam, quod est captivitatis et extremae servitutis indicium; ut quae quondam regina fuerat, postea molendae farinae operi serviat. Sed quia sequitur: Denuda turpitudinem tuam, etiam mola ab Hebraeis figuraliter intelligitur, quod scilicet, in morem scorti, virorum libidini pateat. Illudque quod in Judicum libro de Samson scribitur (Judic. XVI), ad molam eum a Philisthiim esse damnatum, S50 hoc significare volunt, quod pro sobole robustissimus virorum, hoc in allophylas mulieres facere sit compulsus. In eo ubi nos interpretati sumus, denuda turpitudinem tuam, pro quo LXX transtulerunt, revela operimentum, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit, SAMTHECH () 2; Aquila SEMMATHECH; Symmachus τὸ σιωπηλόν σου: quod nos exprimere possumus taciturnitatem luam, quod taceri debeat prae verecundia. Quod quidem et in Cantico Canticorum legimus, ubi sponsae pulchritudo describitur: ad extremum infert: Absque taciturnitate tua (Cant. IV): nolentibus qui interpretati sunt transferre nomen, quod in sancta Scriptura sonaret turpitudinem. Recteque contra Babylonem inverecundis utitur nominibus (licct nulla sit turpitudo, humani corporis membrum vocare nomine suo), cui praecipitur ut nudet pectora, 1 et crura ac femina aperiat, et vadat in captivila* tem, videaturque ignominia ejus, et opprobrio pateat senlpiterno. Et hoc Dominus fecisse se dicit, ut ultionem caperet de ea, quae oppressit populum suum, et nullum pro ea audiat precatorem, qui iram Domini suo lenire conetur occursu. Significat autem angelum gentis Babyloniae praesidem, qui cum caeteris angelis loquitur; Curavimus Babylonem, et non est curata. Quod autem Septuaginta transtulerunt, Quod justum esc de te auferam, nequaquam ultra tradam hominibus, subauditur Babylonem: vel certe hoc quod justum est, et ablatum de Babylone.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.1-7-21","label":"11.1 to 11.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.1-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.1-7"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.37-43","label":"11.37 to 11.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.37"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}