{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.27-43","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.27-43","ref":"12.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.27.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":286,"text":"III, 9). Quomodo enim possunt hujus esse filii, qui dixerunt ligno et lapidi, tu genuisti me: cum e cuntrario, qui ex fide sont, hi appellentur lilii Abrahæ? Vos autem, inquit, interficiet Dominus, ut nequaquam appellemini circumcisio, sed concisio (Galat. III): ut vita careatis æterna, ut non babeatis eum qui dicit: Ego sum vita (Joan. xiv, 6). Servos arttem, ait, suos vocabit nomine alio, sive novo, quod in toto orbe celebrabitur. Et erit benedictum: in lanium, ut qui illo nomine fuerit appellatus, benedicatur in Domino, et signum verae circumcisionis accipiat 4, amen: quo sæpe in approbationem eorum quae dicta sunt, Domninus utiuir in Evangelio: Amen. amen dico vobis (Joan. v, 19). Nomen autem novum sive aliud, nullum est, nisi quod ex Christi nomine derivatur, ut nequaquam vocetur populus Dei Jacob, et Judas, et Israel, et Ephraim, et Joseph, sed Christianus. Quicunque euim juraverit in terra, nequaquam juraverit in idolis et falsis diis, sed in Deo: quas sententia rursum, amen signaculo comprobatur. Porro juxta Septuaginta qui pro amen, verum Deum interpretati sunt, ut benedicatur Deus verus, et qui jurant super terram, jurem Deum verum, non secundum errorem Arianorum referimus au personam lanium Dei a, de quo scriptum est: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): sed ad Filium, qui et ipse verus Deus est, dicente evangelista Joanne: Venit Filius Dei, et dedit nobis mentem, ut cognoscamus verum, et aimus in vero Filio ejus Jetu Christo (Joan. v, 20). Iste est veras Deus et vita æterna. Si enim Salvator de se loquitur: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), consequenter verus Deus a veritate nomen accepit, tit nequaquam secundum falsos deos appelletur Deus, sed secundum verum Deum Patrem, et ipse sit verus Deus.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.1-7-26","label":"12.1 to 12.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.1-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.1-7"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.44-46","label":"12.44 to 12.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.44"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}