{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.17-36","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.17-36","ref":"2.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.17.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":293,"text":"Ponit quoque similitudinem torrentis usque ad collum inundantis, ut finem omnium venisse testetur. Sicut enim torrens suffocat eum, ad cujus collum usque pervenerit: sic judicium Dei neminem impunitum abire patietur. Cum antem frenum, quod in maxillis erat omnium gei.tium, cnm subditis ei gentibus perdiderit, et ad nibili deduxerit: tunc vobis, inquit, sanctis, qt i meis jussionibus obeditis, erit canticum, sicut nox % sanctificatæ solemnitatis, quando egressi estis de Ægypto, et in solemnitate Paschae jugum servitutis Ægyptiæ projecistis, dicentis in mari Rubro Pharaone submerso: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus eat ( Exod. xv, i): et cordis lauta lætitia, ut imitemini cos qui ad templum primitiva portantes, et in Dei torcularia dofercutes munera, pergunt cum tibiis, cordis gaudia carmine demonstrantes. Hæc juxta Hebraicum brevi sermone perstrinxi. In utraque autem editione annotandum est, quod nou Dominus, sed Momen D mini post mullum tempus adveniat, de quo in Psalmis dicitur: Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis ( Psal. CXVII, 26, 27). Et ipse loquitur in Evangelio: Ego veHi in nomine Patris mei, et non suscepistis me (Joan. v. 43). Pulchreque post multum tempus venire dicitur, loquente humana impatientia: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? quandiu avertis faciem tuam a me (Psal. XII, 1)? Ardens quoque furor ejus venit cum gloria, ut quem in humilitate contempsimus, in majestate timeamus. Hoc ipsum et in Psalmis scriptum est: Deus manifeste [ Al. manifestus ] veniet, Deus noster et non silebit, Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Ipse eniiu loquitur in Evangelio ( Luc. XII, 49 ): Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat l Rursus in alio Psalmo legitur: Vox Domini intercidentis flammam ignis (Psal. XXVIII, 7), ut quidquid in mundo est feni, lignorum, et stipul £, rapiens flamma I consumat.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.1-3-16","label":"2.1 to 2.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.1-3"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.37-52","label":"2.37 to 2.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.37"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}