{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.19-31","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.19-31","ref":"2.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.19.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":300,"text":"Isti inebriati sunt vino erroris et amentiae, quod cis miscu:t Jeroboam. Quapropter poenam illis Dominus comminatur, quod sicut grandinis turbo universa confringit, et impetus aquarum inundantinm quidquid obvium invenerit, rapit: sic ab Assyriorum deleantur exercitu, et quod reliquum fuerit, in montes sive urbes Mediæ transferatur. Comparat autem gloriam dccem tribuum coronae variorum florum, quae tantam habuerit pulchritudinem, ut quomodo si quis antequam æstas veniat et autumnus, πρόδρομον ficum videns in arbore, statim ut manu tcnuerit, devorat: sic et decem tribus cum Assyrius viderit, vastet et devoret, et nihil omnino pristini populi relinquat in Samaria. Hoc breviter juxta historiam dictum sit. Transeamus ad allegoriam. Secundum expositionem Osee propheUr, in quo Ephraim et Joseph et Samariam et decem tribus, quæ scissae sunt a corpore duodecimi tribuum, et templum Domini reliquerunt, retulimus ad hæreticos, qui vere juxta Septuaginta editionem, corona injuriœ sunt, Dominum blasphemantes, et omnia mercedis causa facium, et de gloria Domini conciderunt: nec sequuntur tenuitatem mannæ, et humilitatem ecclesiasticam; sed in monte pinguissimo versantur ebrii absque vino. Propterea fortis et durus furor Domini, qui eos puniturus est, grandini præcipiti, quae non in tecta, sed in capita mortalium ruit, et multis [Al. multarum] aquarum inundationibus comparatur, quæ quidquid obvium invenerint, trahunt. Hæc corona injuriæ, mercenarii appellantur Ephraim, qui juxta Apostolum turp:s lucri gratia de flore et spe ac gloria pristinæ fid' i corruerunt, et versantur in superbia, et dulcissimus cibus diaboli sunt, qui cos quotidie devorat (1 Petr. v). Secundum prophetiam illud possumus dicerc, quod coronam injuriae vocet Scribas et Pharisæos, qui Dominum blasphemabant. Et appellabantur mercenarii Ephraim, propter Judam,, qui de tribu Ephraim et de vico ejusdem tribus Iscarioth 1, Dominum pretio vendidit, qui vere Dos apostolicæ gloriae cecidit super moutem pinguissimum, de quo dictum putamus: Manducavit et bibit Jacob, et saturatus est, et impinguata, ei recalcitravit dilectu, (Deut.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.1-2-18","label":"2.1 to 2.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.1-2"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.32-44","label":"2.32 to 2.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.32"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}