{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 22.23-45","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 22.23-45","ref":"22.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/22.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/22.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/22.23.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":237,"text":"III), dicentes in psalmo: Erravi sicut otia perdita (Psal. CXVIII, 176); quæ in Evangelii parabola boni Pastoris atque solliciti humeris reportata est (Matth. XVIII). Qui sint autem istæ oves, sequens versus ostendit. Homo in via alta erravit; sive unusquisque in via sua declinavit, ut proprium sequeretur errorem, et rectam viam deserens, de Crucifixo diversa sentiret. Donzinu, auten posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, sive tradidit eum yro peccatis nostris; ut quod propter imbecillitatem virium ferre non poteramus, pronohis ine portaret, qui oblatus est, quia ipse voluit. Non enim necessitate crucem, sed voluntate suslinuit, dicens ill Evangelio: Calicem quem mihi dedit Pater nOli bibam illum (Joan. XVIII), 11 )? Et ad Petrum qui scandalizabatur a crucis nomine 1, quia non noverat mysterium, et humano pavore lrepidabat: Vade retro me, Satana, scandalum es mihi, quia non sapis ea quæ Dei sunt, aed quæ hominum (Matth. xvi, 23). Alioquin si non propria voluntate esset oblatus, qui iudicare et praedicere poterat proditorem, et apostolis loquebatur: Omnes vos in hac nocte in rue scandalum sustinebitis, poterat cos qui ad se missi fuerant declinare, quibus occurrit intrepidus, et ultro se obtulit dicens: Quem quæritis (Joan. XVIII, 4, 6)? Qui statim ceciderunt retrorsum; vocem enim præsentis Uti ferre nun poteram. Pulchreque addidit: Et noM aperuit os suum. Qui|dicenti Plato.: Mihi nou loqueris (Joan. XIX, i0)? noluit respondere. Sive juxta Septuginta: Afflictus uon aperuit os. Aut juxta Symmachum et Theodotionem: Audiens uon aperuit os suum.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 22.1-4-22","label":"22.1 to 22.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/22.1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/22.1-4"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23.1-5-23","label":"23.1 to 23.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.1-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.1-5"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}