{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26.1-5-19","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26.1-5-19","ref":"26.1-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.1-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.1-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.1-5.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":283,"text":"(Vers. 24 seqq.) < Nunquid tuletur a forti praeda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? Quia hæc dicit Dominus: Equidem et captivitas a forti tolletur: et quoJ ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo:et filios tuos ego salvabo. Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te,et redemptor tuus fortisJacob. i LXX: i Nunquid accipiet quis a gigante spolia? Etsi captivum duxerit quis inique, salvabitur. Sic dicti Dominus: Si quis ccperil gigantem, accipiet spolia, et accipiens a forti salvabitur. Ego autem judicium incum judicabo. Et ego lilios meos eruam, et comedent qui tribulaverunt te, carnes suas, et bibent quasi vinum novum sanguinem suum, ct inebriabuntur:et sciet otunis caro quia ego Dominus qui erui te, I ct adjutoriumfortitudinis Jacob 3 » Dominus noster atque Salvalor, qui prius locutus fuerat pcr Isaiam, ipse in Evangelio eumdem sensum repetit: quomodo potest aliquis intrare in domum fortis, ct vasa ejus diripere, nisi primum iigaveril fortem, et tunc domum ejus diripiet [Marc. III)? ForUs etgigas, diabolus est,qui onmes gentes suo subjugarat imperio, audens dicere Salvatori: Hæc omnia mihi tradita sunt, et dabo tibi ea, si procident adoraveris me (Matth. iv, 9). Mundus enim in maligno positus est (I Joan. v), quem nullus justorum vincere potuit: nec juxta Amos, prædam de ore leonis auferre (Amos. m). Proposita igitur quaestione, quod nullus possit fortem ct gigantem vincere, nec salvare quod ab eo raptum erut, respondit Dominus, suo adventu omnia perpetranda: quod scilicet captae prius gcutes a gigante tollantur, et omnis illius suppellex, universaque familia apostolis dividatur. Impletoillu quod scriptum ett: Rex virtutum dilecti, et speciei domus dividere spolia.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25.54-59","label":"25.54 to 25.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/25.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/25.54"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26.20-3-34","label":"26.20 to 26.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.20-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.20-3"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}