{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29.22-38","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29.22-38","ref":"29.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.22.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":284,"text":"tibi autem non ita tradidit Dominus Deus tuus: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus v ster de fratribus vestris2, sicut me, illum audietis ( Deut. XVIII, 45). Unde si vultis nosse quae dubia sunt, Magis vos legi, et testimoniis tradite Scripturarum. Quod si noluerit vestra congregatio verbum Domini quærere, non habebit lucem veritatis, sed versabitur in errore tenebrisque. Lux pertransibit eam, hoc est, congresationem vestram, sive terram, et corruetis, et esurietis, etcum esurieritis, irascemini, secundum illud quod scriptum est: Et cnm non fuerint saturati, murmurabant (Psal. LVIII, 16); et maledicetis Deo regi vestro, et in necessitatibus sursum aspicietis in cœlum, etin torram deorsum; et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio genuum, et mentis augustia, et caligo oculorum, et non poteritis erui de angustia. Hæc juxta Hæbreos. Caeterum ut supra diximus, si persona Christi est dicentis, Ecce ego, et pueri mei, quos mihi deditDeus: etiam hæc ipse loquitur ad apostolos ei ad credentes ex gentibus, qui ejus Evangelium susceperunt. Si dixerint, inqui., patres vestri quos reliquistis: quærite ventriloquos, quos pylhonas intelligimus ( qualem et in Actibus apostolorum ancillam legimus ( Cap. xvi) quae quaestui erat dominis suis) et qui de terra loquuntur, quod in evocatione animarum magi se faeere pollicentur, et caetera maleficarum artiuin genera; hoc sci re debetis, quod unaquæque gens proprios consulat deos, et de vivorum salute mortuos sciscitetur. Vobis autem in auxilium legem dedit Deus, ut ssitis dicere: non est talis ethnicorum divinatio, qui cultores snos saepe decipiunt, sicut nostra qnae absque ullo munere profertur ex lege. Unde interpretati sunt LXX: Nox sicut verbum hoc, pro quo non eat dare munera. Gratis enim, inquit, accepistis, gratis date (Matth. x, 8.)Veniet autcin super incredulos fames durissima, non fames panis, aut sitis aquæ, sed fames audiendi sermonemDei ( Amos.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29.1-21","label":"29.1 to 29.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.1"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29.39-50","label":"29.39 to 29.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.39"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}