{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":264,"text":"Neque vero, ut Montanus i cum insanis feminis somniat, prophetae in exstasi sunt locuti, ut nescierint quid loquerentur, et cum alios erodirent, ipsi ignorarent quid dicerent. De quibus Apostolus ait: Nescientes qua loquantur, neque de quibus affirment (I Tim. 1, 7): sed justa Salomonem qui loquitur in Proverbiis: Sapiens intelligit quæ profert de ore suo; et in labiis suis portabit scientiam (Prov. xvi, 23), etiam ipsi sciebant quid dicerent. Si enim sapientes erant prophetæ, quod uegare uon possumus; etMoses omni eruditus sapientia loquebatur ad Dominum, et Dominus respondebat ei; et de Daniele ad principem Tyri dicitur: Nunquid sapientior es Daniele (Ezech. -XXVIII, 3)? ei David sapiens erat qui gloriabatur in Psalmo: Incerta et occulta sapientiœ tute manifestasti mihi (Psal. L, 8), quomodo sapientes prophetæ instar brutorum animantium quid,licerent, ignorabant? Legimus et in alio Apostoli loco: Spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt 2 (I Cor. xiv, 32): ut in sua habeam potestate, quando taceant, quando loquantur. Qnod si cui videmur iufirmum, illud ejusdem Apostoli audiat: Prophetœ duo aut tres loquantur, et alii dijudicent: si autem alii fuerit revelatum sedenti, prior taceat (ibid., 29). Qua possunt ratione reticere, cum in ditione a bit Spi l'ilUS qui loquitur per prophetas, vel tacere vel dicere? Si ergo intelligebant quae dicebant, 5-6 cuncta sapienti e rationisque suut plena. Nec aer voce pulsatus ad aures eorum perveniebat; sed Deus loquebatur in animo prophetarum. juxta illud quod alius propheta dicit: Angelus qui loquebatur in me (Zach. I. 9), et: Clamantes in cordibus nostris, Abba, Puter (Cal. IV, 6), et: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9).","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2","label":"Prologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4","label":"Prologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/4"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}