{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.18-37","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.18-37","ref":"34.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.18.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":288,"text":"(Vers. 7.) « Quia repleti suntolim, et augures Irab uerunt, 35 ut Philisthiim. » Pro Philisthiim semper 2 LXX alienigenas interpretati sunt, nomen commune pro proprio, quae est hodie gens Palæstinorum, quasi Philisthinorum, quia P litteram sermo Hebraicus non habet; sed pro ea PIII Graeco utitur. Unde illud quod in Psalmis dicitur, cum enumeratione gentium caeterarum: Mihi alienigenæ subditi sunt (Psal. LIX, 10), non oinnes ex'eras nationes, sed propie Palaestinos significat. Redditque causas quare projecerit Deus populum suum domum Jacob; quia repleti sunt, inquit, ut fuerunt in principio, auguribus, 3 et ominibus, cunctisque sordibus idololatriae. Non attendenda omina nec auguria, Mose scribente, cognoscimus, quae habuerunt gentes, quas ejecit Dominus a facie Israel, Chananaeorum, Amorrhæorum, et Cehthæorum. Hunc locum Ecclesiae tractatores aliter, atque aliter edisserunt. Quidam enim volunt boc significari, quod projecto populo Judaeorum, ingressus sit terram quondam repromissionis Romanus exercitus; et ejectis Judaeis, habitaverint in Judaea alienigenae, qui de toto orbe diversarum gentium accolae sunt, adducti a Tito, et Vespasiano, et Hadriano, caeterisque principibus. Alii autem putant boc non pertinere ad Romana tempora, sed ad supenora, priusquam a Babyloniis vastarentur, quod sub impiis regibus fuisse narrantur, et a Domino derelicti sunt. < Et pueris alienis adhaeserunt. > Pro quo LXX transtulerunt: Et filii multi alienigenæ nati sunt eia. Symmachus: Et cum filiis alienis applauserunt. Pro quo scriptum est in Hebraico JESPHICU (), quod Hebraei interpretantur, έσϕηνώθησαν, et nos vertimus, adhæserunt, ut vitiorum in gente Judxa turpitudo monstretur. Intantum autem Graeci, et Romani boc quondam vitio laboraverunt, ut et clarissimi philosophorum Graeciae baberenL publice concubinos; et Adrianus philosophiae artibus eruditus, Anlinoum consecrarit in Deum, templumque ei ac victimas, et sacerdotes 36 instituerit, et ex eo Ægypti civitas ac regio nomen acceperit. Inter scoria quoque in fornicibus spectaculorum pueri steterint pu- Llicae libidini expositi;","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.1-17","label":"34.1 to 34.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.1"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.38-62","label":"34.38 to 34.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.38"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}