{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.501-528","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.501-528","ref":"56.501","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.501","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.501.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":307,"text":"> In Christo enim nova creatura est, de qua alibi legimus; Vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (II Cor. v, 17). Pro quo LXX transtulerunt; Et veniet, ei erit omnis locus montis Sion, et omnia quœ in circuitu ejus sunt, proteget nubes per diem, et lumen ignis flammantis in nocte. Quis autem veniet nisi ille, de quo scriptum est: Veniet ex Sion qui liberet (Isa. LIX, 30, juxta LXX). Et de quo alius propheta commemorat: Adhuc paululum modicum, qui venturus est veniet, et non tardabit Habac. II, 3). Cum ille venerit, reddetur populo felicitas pristina, quam aliquando habuere in eremo, praecedente Domino eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis (Exod. XIII): ut nec in prosperis, nec in adversis aliquando turbentur. Quod et in Psalmo dicitur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. cai, 6). Fumus autem in hoc loco non errorem et ignorantiam, sed gloriam significat, juxta illud quod in hoc eodem propheta, secundum quorumdam opinionem, lecturi 67 sumus (Infra c. VI, vers. 4): Et domus impleta est fumo. Et in Joel de gratia Spiritus sancti, quæ descendit super apostolos, dicitur; Effundam de spiritu meo, et prophetubunt (Joel. II, 28). Et, Dabo prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem ct vaporem fumi (Ibid. 30). Id ipsum significare puto et illud in Psalmis; Qui tangit montes, et I fumigabunt (Psal. CIII, 32). (Vers. 6.)|«Super omnem autem gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et in absconsionem a turbine et a pluvia. > Hunc locum Judaei ad Antichristum referunt, quem per turbinem et tempestatem siguiftcari æstimant, quando eos Dominus a potentissimo adversario defensurus sit.Nos autem omnia referamus ad primum adventum Christi, de quo et in Psalmis legimus: Protexit me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltavit me (Psal.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.477-500","label":"56.477 to 56.500","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.477"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.529-552","label":"56.529 to 56.552","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/56.529"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}