{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.249-274","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.249-274","ref":"7.249","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.249","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.249.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":288,"text":"XXVIII, 18); et: Omnia mea tua sunt, et glorificor in cis I; cur non etiam Omnipotentis nomen referatur ad Christum, ut sicut Deus Dei, et Dominus Domini, sic Omnipotens Omnipotentis Filius sit? (Vers. 10.) < Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Det nostri, populus Gomorrhæ, > Salvis factis reliquiis per apostolos populi Israel, Scribas et Pharisaeos, et populum succlamantem; Crucifige, crucifige talem (Joan. XIX, 6), propheticus sermo convertitur; et vocat eos principes Sodomorum, et populum Gomorrhæ, juxta illud quod in consequentibus legimus: Iniquitatem suavi sicut Sodoma annuntiaverunt et ostenderunt. Vœ animce eorum: quia cogitaverunt constitium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis eat nobis (infra, III). Ergo propterea principes vocantur Sodomorum, et populus Gomorrhæ, quia cogitaverunt consilium pessimum, et alligaverunt justum, atque dixerum, Nun habemus regem nisi Cæsarem (Joan. XIX, 15). Et rursum: Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; istum autem quis sit nescimus (Joan. IX, 29). Simulque gloriantes in Evangelio: Semen Abrahæ sumus: et nemini unquam servivimus (Joan. VIII, 53): auditUi a Domino Salvatore: Si essetis filii Abraham,:iique opera Abraham faceretis; et rursum: Vos ex diabolo patre nati estis,: et opera patris vestri vultis facere (Joan., vIt, 44). Tale quid et Ezechiel ad rusalem loquitur; Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Gethæa (Ezecll. XVI, 43). Aiunt Hebraei ob duas causas interfectum Isaiam, quod principes Sodomoruin et populum Gomorrhæ eos appellaverit, et quod Domino dicente ad Moysen: Non poteris videre faciem meam (Exod. XXXIII, 20), iste ausus sit dicere; Vidi Dominum i sedentem super thronum excelsum et elevatum (infra VI, I); non considerantes quod faciem et pedes Dei, aive suos, quia in Hebraeo I ambigue legitur, Seraphim texerint, et media tautum ejus Isaias 20 vidisse se scribat. Homo I igitur Dei faciem vidcre non potest.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.227-248","label":"7.227 to 7.248","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.227"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.275-298","label":"7.275 to 7.298","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.275"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}