{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.77-100","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.77-100","ref":"7.77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.77.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":289,"text":"xv, 15). Quod si superbierit Israel, audiens se esse primogenitum, intelligat primogenitum idcirco se dici, quia secundi filii significentur ex gentibus. Non enim appellatur unigenitus, qui excludat fratres cæteros, sed primogenitus, ut monstret et alios secuturos: et tamen juxia mysteria Scripturarum, non primogeniti accipiunt hæreditatem, sed secundi. Primogenitus fuit Cain, sed Abel munera placuerunt Deo. Primogenitus Ismael, sed Isaac accepit haereditatem. Primogenitus Esan, sed benedictionem patris Jacob supplantator eripuit. Primogenitus Ruben, sed tamen benedictio seminis Christi transfertur ad Judam. Itaque illi juxta vocationis ordinem primi fuerunt, et appellabantur caput: nos secundi qui dicebamur cauda, versi sumus in caput, et Dei appellamur filii. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei furi (Joan. 1, 22), Nec accepimus spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba, Pater (Rom. VIII, 15): quia perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Melius est autem juxta Hebraicum legere, Filios enutrivi, quam genui, ne videatur illi. dicto [al. dictum], quod in Joannis Epistola legimus, esse contrarium: Omnis, qui natus eat ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9). Ergo isti si nati sunt ex Deo, quomodo peccare potuerunt, 12 cum omuis qui ex Deo natus est, peccare non possit? (Vers. 5.) < Gognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Israel non cognovit, populus meus non intellexit. > Pro quo soli LXX transtulerunt: Israel autem me non cognovit, et populus me non intellexit. Ut juxta exteros et liebraicutu, possessorem suum Israel non cognoverit, et praesepe Domini sui populus non intellexerit. Et est sensus perspicuus: Ego eos adoptavi in littus, et feci populum peculiarem, et partem meam ac funiculum haereditatis meae, appellavique primogenitos; ilii autem nec [hoc quidem feccrunt, quod bruta faciunt animalia, ut beneficiis vincerentur, et intelligerent pastorem ac nutricium suum.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.56-76","label":"7.56 to 7.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.56"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.101-118","label":"7.101 to 7.118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.101"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}