{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 75.132-162","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 75.132-162","ref":"75.132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.132.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":292,"text":"XI). Pulchreque juxta LXX direpti sunt atque vastati et ducti in captivitatem quasi tauri, de quibus Dominus dixerat: Tauri pingues obsederunt me (Psat. xxi, 13), ui loca taurorum occuparent agui. (Vers. 18, i9.) < Væ, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. Qui dicitis: Festinet et cito veniat opus ejus, ut videamus, et appropiet set veniat consilium sancti Israel, et sciamus illud. » Pro vinculo plaustri, corrigiam jugi vitulœ, sive vaccœ, LXX transtulerunt. Quod autem vincula dicantur esse peccata, crebrius legimus. E quibus illud est: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. v, 22). Et Dominus arguens populum delinquentem, qui peccatis peccata sociarat, fecit flagellum de funiculis, ostendens eis quomodo domum Dei fecissent speluncam latronum (Joan. 11), ct sedem orationis vertissent in domum negotiationis (Mattk. xxi). Conviva quoque cœnæ Dominicæ, vesteln non habens nuptialem, vinctus pedibus ac manibus ejicitur in tenehras exteriores (Mutth. XXII). Et Dominus venit, ut his qui erant in vinculis dicerel: Exite; et qui versabantur in tenebris, Revelamini (Isa. XLIX, 9). Ipse cnim solvit compeditos. et illuminat caecos (Psal. CXLV, 8; quos,Jeremias vinctos terræ nuncupat (Thren. III, 31). Nec plangit eos qni peccare coeperint, 81 statimque desierim: lion est enim justus stiper terram qui faciat bonum, et aliquando non peccet (Eccl. VII, 21); sed qui tongo fu ieulo peccata protraxerint. Unde et in Numeris legimus (Cap. XIX), vaccam rufam, eujus cinis expiatio populi est, non aliter immolari et offerri ad altare Domini, nisi quae terrena opera non fecerit, jugumque non traxerit, nec vinculis jugi Nabuchodonosor fuerit alligata. Et in hoc codem propheta pro cingulo veritatis filiæ Sion cinguntur funiculo. Achitophel quoque et Judas [ quorum alter David, alter Domitium prodiderunt] fune longissmuo trahentes peccata sua, periere suspendio; putantes malum conscientiæ praesenti morte liniri, et nihil esse post mortem.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 75.105-131","label":"75.105 to 75.131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.105"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 75.163-177","label":"75.163 to 75.177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.163"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}