{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9-5","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9-5","ref":"9-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9-5.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":394,"text":"(Yers. 21 seqq.) a Misit autem Isaias (Al. Josias) filius Amos ad Ezechiam dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Seunacberib rege Assyriorum, hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te ei subsannavit te virgo Olia Sion, post (Al. propterea) te caput movit filia Jerusalem. Cui elprobrasii, et quem blasphemasti, et super quern exaltasti vocem tuam, et levasti altitudinem oculornm tuorum, ad Sanctum Israel? In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti, In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi (AI. ascendam) altitudinem montium, juga Libani, et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus. Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.» Quia tam audacter Ezechias Dominum deprecatus est, nec misit ad Isaiam, ut prius miserat, non ipse Propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios qui ei dicerent verbis Dei: Super Sennacherib contra quem rogas, Domini sta sententia est: Virgo Sion, et filia Jerusalem (quæ ideo virgo appellatur et fiiia, quia cunctis gentibus simulacra adorantibus hominum mortuorum, hæc sola conservet castitatem religionis Dei, et unius divinitatis cultum) subsannavit te atque despexil; ct quae ne ad uiajorein te blasphemiam concitaret, praesenti non responderat, post abeuntem movit caput suum. certa de ultione, secura de pœna. Et huc locuta est: Non contra me, sed contra Dominum superbisti, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut major esset arrogantia blasphemantis I. Dixisti enim quod in quadrigarum tuaruin multitudine ascenderes altitudinem montium, et juga Libani, et excelsas succideres cedros atque abietes illius. Quod vel de cunctis geutibus μεταϕοριϰω̃ς principibusque earum debemus accipere, vel de Jerusalem, quæ interpretatur Libanus, ut cedros ejus atque abietes ad potentes quosque et optimatcs, altitudinem vero summitatis illius saltumque Carmeli referamus ad templum. Ipse enim supra dixerat, Numquid non audisti qum fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt? Ergo nec tu poteris liberari. Quodque infert, Ego fodi et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum juxta historiam hoc intelligi potest, quod præ multitudiue exercitus, oinnia fluenta exsiccaverit, ut puteos sibi foderc sit compulsus; juxta translationem, quod omnes populos, qui interdum sub aquarum nomine describuntur, suo vastaverit exercitu. Pro quo soli Septuaginta transtulerunt, et posui pontem (Al. potentem, vel potestatem), et desertas feci aquas, et omnem congregationem aquarum: quod scilicet nulla sibi gens invia fuerit, sed super omnes populorum aquas suo calcaverit peJe.","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 8-6","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/8-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/8-6"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10-5","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10-5"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}