{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.59-72","citation":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.59-72","ref":"9.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.59.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa023"},"verse":false,"words":218,"text":"Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (I bid. 28-32). Ergo non est crudelitas Dei, sed misericordia unam perire gentem, ut omnes salvae nam: Judaeorum partem non videre, ul omnis mundus aspiciat. Unde ei ipse Dominus in Evangelio sacramentum caeci a nativitate, qui receperat oculos, vertit ad tropologiam, et dicit: In judicium ego veni in hunc mundum, ut videntes noM videant (Joan. IX, 59). Et in alio loco Simeon loquitur: Ecce hic positus eat in ruinam et in resurrectionem multorum (Luc. II, 34). Illis itaque non videntibus, nos videmus: illis cadentibus, nos resurgimus. Quod intelligens Propheta quodammodo aliis verbis dicit: 0 Domine, præcipis mihi loqui populo Judæorum, ut audiant, et nou intelligant Salvatorem, et videant eum, et non cognoscaul. Si vis impleri jussionem tuam, ei totum salvari mundum, quod et ego lieri desidero, tu cxraeca cor populi hujus ct aures aggrava, et oculos claude, ne intelligant, ne audiant, ne videant. Si enim illi viderint, et conversi fuerint, et intellexerint, et sanati fuerint, totus mundus non recipiet sanitatem. Ex quo animadvertimus, quamvis grave sit peccatum, si quis convertatur, eum posse sanari. Simulque et hoc intelligendum quod pro magnitudine sceleris etiam pænitentia indigui judicati sint, ipso Domino dicente ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gal itta pullos sub alas suas, et notuisti (Matth. XXIII, 37).","prev":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.34-58","label":"9.34 to 9.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.34"},"next":{"citation":"Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}