{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.24-43","citation":"Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.24-43","ref":"2.459.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.24.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Nec enim respicere poterat populus Israel deos, nisi qui de Scripturis, et in domo Dei fabricati sunt. Quamvis autem conciliabula sua vocent Bethel, tamen post fabricationem idolorum desiit esse Bethel, et vocatur Bethaven, quod dicitur domus idoli, pro quo Septuaginta transtulerunt domus TQv. Hoc de titulo: nunc veniamus ad exordium prophetiae, et Lernaea (Hydra) bestia saeviente, sancti Spiritus invocemus adventum. Vos, o Paula et Eustochium, ad Dominum Salvatorem fundite preces, ne mihi noceat invidia, sed ut mens libera id tantum cogitet quod nititur explanare, nec sentiat conviciorum alapas, quas Dominus in passione contempsit (Marc. XIV; Joan. XVIII, XIX). (Vers. 2.) « Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo ejus, et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. » LXX: « Audite, populi omnes, et auscultet terra, et omnes qui sunt in ea, et sit Dominus Deus vobis in testimonium: Dominus ex domo sancta sua. » Quia juxta historiam manifestus est sensus, lectoris prudentias intelligentiam derelinquo. Juxta tropologiam autem convocat ad auditum populos, id est, totius orbis Ecclesias, et ad auscultandum terram, quia terrena in ea haereticorum exstructa sunt dogmata. Quod autem haereses inter carnis opera numerentur, quae semper refertur ad terram, et Apostolus ad Galatas non tacet (Galat. V), et Dominus in Evangelio prudenti indicat auditori: Qui de terra est, de terra loquitur (Joan. III, 31). Et ad distinctionem eorum rursus de ecclesiasticis dicit: Qui autem de coelo venit, super omnes est (Ibid.): et: Quod vidit et audivit, hoc testatur (Ibid. 32). Si autem hoc quod ait: Audite, populi, propter illud Dominicum: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8), plus aliquid sonat, quam quod postea infertur: Attendat terra, aptabimus Ecclesiae, Audite, populi omnes. Haereticis vero qui terrenam suscepere doctrinam: Attendat terra et omnes qui in ea sunt: ut et isti si audierint, et illi si attenderint, non patiantur ea quae postea sermo Domini comminatur.","prev":{"citation":"Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.1-23","label":"2.459.1 to 2.459.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.1"},"next":{"citation":"Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.44-66","label":"2.459.44 to 2.459.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.44"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}