{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.4.1-15","citation":"Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.4.1-15","ref":"3.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.4.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"(Vers. 11–13.) « Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: Lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster. Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus: quia congregavit eos, quasi loenum areas. Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos: et interficies (Al. interficiam) Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae. » LXX: « Et nunc congregatae sunt super te gentes multae dicentium: Insultemus, et videant in Sion oculi nostri. Ipsi autem nescierunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos, ut manipulos areae. Surge et tritura eos, filia Sion: quia cornua tua ponam ferrea, et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos, et vovebis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae. « O Jerusalem, o filia Sion, quae venies usque Babylonem, et ibi liberaberis, et redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum: nunc interim [Al. iterum] congregatae sunt super te gentes multae, quae quasi de adultera loquuntur, et dicunt: Lapidetur, et aspiciat in eam oculus noster. Sive ut in LXX scriptum est: Insultemus et gaudeamus, et despiciant super Sion oculi nostri: et non cognoverunt Domini voluntatem atque consilium; quia propterea adversum te congregatae sint nationes, ut conteras eas, quasi foenum vel stipulam areae. Surge igitur, filia Sion, et in cornibus ferreis, quae tibi dare me spondeo, atque in ungulis aereis, quas acceptura es, ventila et contere populos, ct interfice eos Domino universae terrae. Tali enim victima et tali sacrificio delectatur. Haec Judaei necdum expleta cernentes, in futuro sibi Christi pollicentur adventu, ct dicunt universas nationes Judaico populo servituras, ipsumque imperium Romanorum, quod sub nomine interpretantur Edom, conterendum esse ungulis suis et cornibus ventilandum.","prev":{"citation":"Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.3","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.3"},"next":{"citation":"Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.4.16-26","label":"3.4.16 to 3.4.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/3.4.16"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}