{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.122-138","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.122-138","ref":"2.1.122","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.122","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.122.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Et propter tribum Juda, quae regnavit in Jerusalem, aliae quae tribus appellatae sunt Juda: simulque typi veritas explicatur. Quomodo enim propter sanguinem Naboth [Al. Nabutha], qui effusus est in Jezrael, deleta est domus Achab, ut Eliae vaticinium compleretur: sic propter sanguinem veri Jezrael, hoc est, seminis Dei, regnum destructum est Judaeorum. In omnibus quidem prophetis, sed praecipue in Osee, decem tribus referuntur ad haereticos, quorum multitudo maxima est: duae autem tribus quae appellantur Juda, Ecclesiae personam possident, quae sub stirpe David regnabant [Al. regnant]. Arcus igitur haereticorum, de quibus scriptum, est: Filii Ephraim intendentes, et mittentes arcum, conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII, 9), confringetur in valle seminis Dei, de quo humilia et terrena senserunt. (Vers. 6, 7.) « Et concepit adhuc, et peperit filiam, et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel; sed oblivione obliviscar eorum. Et domni Juda miserebor: et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in gladio, et in arcu, et in bello, et in equis, et in equitibus. » LXX; « Et concepit adhuc, et peperit filiam, et dixit ci: Voca nomen ejus, Absque misericordia; quia nequaquam addam ultra misereri domui Israel, sed adversans adversabor eis: filiorum autem Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu, neque in gladio, neque in bello, neque in equis, neque in equilibus. » Postquam contritus est atque confractus arcus Israel, in valle Jezrael, et regnum decem tribuum destitutum, ita ut ducerentur in captivitatem, nequaquam jam Jezrael, id est, semen Dei, nec masculini sexus filius nascitur: sed filia, id est, femina fragilis sexus, et quae victorum pateat contumeliae, et vocatur Absque misericordia. Idcirco enim captiva ducta est, quia misericordiam Dei non habuit.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.108-121","label":"2.1.108 to 2.1.121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.108"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.139-157","label":"2.1.139 to 2.1.157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.139"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}