{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.139-157","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.139-157","ref":"2.1.139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.139.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Et consideranda Domini indignatio. Quod nequaquam domui Israel se dicat misereri ultra, sed eos de memoria sua aeterna oblivione delere; quia usque hodie Persarum regibus serviunt, et nunquam est eorum soluta captivitas. Domui autem Juda misericordiam pollicetur, et dicit, quia eos salvet in Domino Deo suo, vel in scipso qui loquitur: vel Pater salvet in Filio, juxta illud quod scriptum est: Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 24). Salvavit eos enim [Al. etiam] quando Israel Assyriis traditus est, de manu Sennacherib, non in arcu et gladio et bello et in equitum multitudine, sed in suo robore, quando misit angelum, et percussit de exercitu Sennacherib regis Assyriorum una nocte centum octoginta quinque millia (IV Reg. XIX). Juxta typum dicimus, eos qui propter sanguinem seminis Dei vocantur Absque misericordia, et dicere ausi sunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 23), hucusque servire Romanis. Domum autem Juda, cos videlicet ex Judaeis, qui Dominum sunt confessi, non in exercitus fortitudine, sed in Evangelii praedicatione salvatos. Quod in Israel et Juda tam juxta historiam, quam juxta typum, interpretati sumus, referamus ad haereticorum conciliabula, et ad Ecclesiam Domini Salvatoris, quod, illis absque misericordia derelictis, regnumque perdentibus, Ecclesia Dei sui virtute superarit. (Vers. 8, 9.) « Et ablactavit eam quae erat absque misericordia: et concepit, et peperit filium, et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus: quia vos non populus meus; et ego non ero vester. » LXX similiter. Qui vocabatur semen Dei versus in feminam [Al. femininam] et propter imbecillitatem virium, offensamque Dei, ductus in captivitatem, quia Domini misericordiam non habebat, nequaquam ablactatus dicitur, sed ablactata: viri enim jam robur amiserat. Qui ablactatur, recedit a matre, parentis lacte non vescitur, alimentis sustentatur externis.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.122-138","label":"2.1.122 to 2.1.138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.122"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.158-166","label":"2.1.158 to 2.1.166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.158"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}