{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.41-60","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.41-60","ref":"2.1.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.41.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Domino ] in Osee. » LXX: « Principium verbi Domini ad Osee. » Quia, ut supra diximus, et aliis prophetis praeferuntur in titulo, Ozias, Joatham, Achaz, et Ezechias, quibus regnantibus prophetaverunt: idcirco nunc dicit quod inter omnes hos primum in Osee Dominus sit locutus, et postea ad caeteros. Aliud est autem loqui Dominum in Osee, aliud ad Osee. In Osee, non ipsi loquitur Osee, sed per Osee ad alios; ad Osee vero loquens, ad ipsum significatur conferre sermonem. Alii autem non primum omnium prophetarum volunt fuisse Osee, ex eo quod dicitur: Principium loquendi Domini in Osee: sed ostendi quod haec quae sequuntur, primum ad Osee Dominus sit locutus. « Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum. » LXX: « Et dixit Dominus Ad Osee: Vade, tolle tibi uxorem fornicationis. » Verbum Hebraicum ZANUNIM (π*λπ), non fornicariam et fornicationem, ut plerique aestimant, sed multas fornicationes sonat. Ex quo ostenditur mulier ista, quam Propheta sumit in conjugem, non semel, sed frequentius fornicatam, ut quanto illa sordidior est, tanto sit Propheta patientior, qui talem uxorem duxerit. Quodque additur: « Ac [Vulg. Et fac tibi] filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino. » LXX: « Et filios fornicationis: quia fornicans fornicabitur terra post Dominum. » Άτώ κοινού subauditor: Sume tibi uxorem fornicationum, et sume ubi filios fornicationum. Utrumque potest intelligi, quod et fornicariae priores [Al. prioris] de fornicatione susceptos recipiat filios, et ipse ex meretrice generet filios, qui idcirco fornicationis appellandi sunt filii, quod sint de meretrice generati. Nec culpandus Propheta, interim ut sequamur historiam, si meretricem converterit ad pudicitiam, sed potius laudandus quod ex mala bonam fecerit. Non enim qui bonus permanet, ipse polluitur, si societur malo; sed qui malus est, in bonum vertitur, si boni exempla sectetur.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.26-40","label":"2.1.26 to 2.1.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.26"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.61-72","label":"2.1.61 to 2.1.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.61"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}