{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.73-87","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.73-87","ref":"2.1.73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.73.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Haec adversum ethnicos et eos, qui ethnicorum sunt similes, dixerimus. Caeterum nostris, qui tamen volunt suscipere veritatem, illud breviter ostendamus, ex eo quod dicitur: Quia fornicans, fornicabitur terraa Domino, non tam prophetam junctum esse meretrici, quam omne hominum genus a societate Domini recessisse. Potest quoque ex co quod non. est additum. omnis terra, nunc Judaea accipi, vel proprie Samaria et Israel, id est, decem tribus, quae co tempore quo haec dicebamur, a Domino recesserant. (Vers. 5, 1.) « Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit et peperit [Vulg. addit ei] filium. Et dixit Dominus ad cum: Voca nomen ejus Jezrael: quoniam adhuc modicum et visitabosanguinem Jezrael super domum Jehu: et quiescere faciam regnum domus Israel. » LXX: « Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrael: quia adhuc modicum et ulciscar sanguinem Jezrael super domum Juda: et quiescere faciam regnum domus Israel. » Prophetae sic multa post saecula de adventu Christi et vocatione gentium pollicentur, ut praesens tempus non negligant, ne concionem ob aliud convocatam non docere de his quae instant [Al. stant], sed de incertis ac futuris ludere videantur. Itaque et haec Gomer filia Dehelaim, quae ab Osee uxor accipitur, et concipit ex eo, et parit ei filium nomine Jezrael, qui interpretatur semen Dei, in cujus sanguinis ultionem, regnum subvertit Jehu, sive, ut male error obtinuit, Juda, sic ad vocationem referenda est nationum, ut illi tempori congruat, sub quo filium generasse memoratur. Et ne longo tractatu lectoris aviditatem differam, duae istae mulieres quarum una vocatur Homer, et est meretrix, paritque tres liberos, primum Jezrael, secundam puellam, quae vocatur absque misericordia, et tertium masculum, qui et ipse appellatur non populas meus: et altera mulier, quae conducitur argenteis quindecim, et coro, et dimidio coro hordei, et vocatur adultera, referuntur ad Israel et ad Judam, id est, ad decem tribus quae erant in Samaria sub rege Jeroboam, qui fuit de Ephraim, et ad Judam, qui regnabat in Jerusalem de stirpe David.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.61-72","label":"2.1.61 to 2.1.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.61"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.88-107","label":"2.1.88 to 2.1.107","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.1.88"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}