{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.248-263","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.248-263","ref":"2.24.248","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.248","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.248.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"(Vers. 4, 5.) « Verumtamen unusquisque non judicet. et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti, et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. » LXX: « Ut nullus neque judicetur, neque arguatur quisquam: populus autem meus quasi sacerdos, cui contradicetur, et infirmabitur per diem, et infirmabitur etiam propheta tecum. » Secundum Septuaginta interpretes, hoc quod posuimus, ut nullus neque judicetur, neque arguetur quisquam, superiori capitulo coaptandum est: sed nos Hebraeos sequimur. Provocati ad judicium Dei, filii Israel, qui habitabant in terra ut causas Dominicae indignationis audirent, et praeterita peccata cognoscerent, propter quae hostibus traderentur, nunc quia in sceleribus perseverant, et impudenti Deum fronte contemnunt, audiunt: Non necesse est ut veniatis ad judicium, ut in vestris flagitiis arguamini; quia tantae estis impudentiae, ut nec convicti quidem, pudorem habeatis et verecundiam; sed contradicatis mihi, quasi si discipulus magistro sacerdoti plebecula contradicat, quae non habet sacerdotii dignitatem. Et quia tales estis, ideo hodie corruetis [Al. corruitis, et ducimini, et perditis], id est, ducemini in captivitatem, et perdetis regnum Israel. Quod dicit, hodie, aut praesens tempus significat, aut non fraude et insidiis, sed clara in captivitatem luce ducemini, tantaque erit vestri infirmitas, ut etiam prophetae, qui vobis solebant prophetare mendacium, vobiscum corruant, et sentiant captivitatem. Hic prophetas aut pseudoprophetas debemus accipere, aut certe omnem gratiam prophetalem. Quamdiu enim non sunt captae decem tribus, habuerunt et Eliam prophetam et Elisaeum, et caeteros filios prophetarum, qui prophetaverunt in Samaria. Unde et Amos propheta qui de tribu Juda erat, et de viculo Thecue, cogitur redire ad patriam suam, ne in alieno regno et Samaria prophetaret. (Vers. 6.) « Nocte tacere feci matrem tuam, conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te et ego [Vulg.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.233-247","label":"2.24.233 to 2.24.247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.233"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.264-276","label":"2.24.264 to 2.24.276","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.264"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}