{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.379-389","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.379-389","ref":"2.24.379","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.379","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.379.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Nunc pascet eos Dominus sicut agnum in spatioso. » Pro domo ών in quibusdam exemplaribus, et maxime in Theodotione legitur domus iniquitatis, quod Aquila et Symmachus interpretati sunt domum ανώφελου;, id est inutilem, quae nihil prosit, et alio verbo idolum nuncupetur. Est autem Bethel: et quae prius vocabatur domus Dei, postquam vituli in ea positi sunt, appellata est Bethaven, id est, domus inutilis, et domus idoli, quod nos ut in Hebraeo legitur expressimus. Videtur autem mihi idcirco et populus Israel in solitudine fecisse sibi caput vituli, quod coleret, et Jeroboam filius Nabath vitulos aureos fabricatus, ut quod in AEgypto didicerant &7uv et μνβυιν, qui sub figura boum coluntur, esse deos, hoc in sua superstitione servarent. Dicamus sensum capituli: Si semel, o Israel, errore deceptus es, et te cum meretricibus miscuisti, ita ut quicunque impleret [Al. impleverit] manum vel suam vel regis, offerendo [Al. afferendo] et dando ei munera, sacerdos fieret excelsorum: saltem tu, Juda, qui possides Jerusalem, et habes ex Lege Levitas, et exerces templi caeremonias, non debes sororis quondam tuae Oollae in fornicatione exempla sectari, et cum ea idola colore. Non ingrediaris Galgala, de qua in hoc eodem propheta legimus: Omnis malitia eorum in Galgalis (Osee IX, 15), in qua Saul unctus est in regem: in qua exiens populus de deserto, primum castrametatus, secunda circumcisione purgatus est. Ex quo tempore religionis adversae, in loco celebri error inolevit. Et ne ascendas in Bethaven, id est, quae quondam vocabatur Bethel, quia postquam aurei ibi vituli positi sunt a Jeroboam filio Nabath, non domus Dei appellatur, sed domus idoli. Pro qua miror cur Septuaginta domum ών interpretati sunt: nisi forte errore consueto pro IOD littera media, quae ALEPHet NUN litteris ex utraque parte vallatur, VAV, quae sola differt magnitudine, putaverunt.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.361-378","label":"2.24.361 to 2.24.378","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.361"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.390-406","label":"2.24.390 to 2.24.406","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.390"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}