{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.390-406","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.390-406","ref":"2.24.390","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.390","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.390.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Neque juraveritis, vivit Dominus. Nolo enim per os vestrum nominis mei fieri mentionem, quod idolorum recordatione pollutum est. Sicut enim vacca lasciviens et abjiciens jugum: ita Israel, id est, decem tribus, declinavit a Domini servitute. Pro lasciviente vacca, Septuaginta transtulerunt πχροιτερώσζν, quae oestro asyloque percussa sit, quem vulgo tabanum vocant. De quo et Virgilius in tertio Georgicorum libro refert: Quia ergo insanivit Israel, et percussus fornicationis spiritu, incredibili furore bacchatus est, ideo non multo post tempore, sed dum propheto, dum spiritus bos regit artus, pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine. Quia metaphoram a vacca lasciviente, sive oestro ceperat, servat in reliquis, ut captivitatem iu Assyrios, et in latissimam Medorum terram dispersionem populi Israel quasi in campo latissimo et in spatiosa terra gregis et agnorum pasturam vocet. Super haereticis prona intelligentia est, ad quos, vel de quibus dicitur: Si semel fornicaris, haeretice, saltem tu, ecclesiastice, ne delinquas, nec [ Al. ne] ingrediaris in Galgalam, haereticorum conciliabula, ubi peccata omnium revelantur [Al. relevantur] et instar porcorum volutantur in coeno. Ne te ascendere putes ad superbas et arrogantes falsorum dogmatum fictiones. Non est enim ibi domus Dei, sed domus idoli. Nec juraveris per nomen Christi, cujus majestatem miscendo idolis polluisti. Sicut enim vacca percussa asilo, percussi sunt haeretici ardentibus diaboli saginis, et legis notitiam reliquerunt: ideo pascentur in lata et in spatiosa via, quae ducit ad mortem, et patientia Domini bonique pastoris eos nutriet ad interitum. Cui nomen asilo, Romanum est: oestrum Graii venere vocantes. Asper acerba sonans: quo lota exterrita silvis\\ Diffugiunt armenta: furit mugitibus aether Concussus, silvaeque et sicci ripa Tanagri. (Vers. 17 seqq.) « Particeps idolorum Ephraim, dimitte cum, separatum est convivium eorum: fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus, ligavit spiritus eum [ Vulg.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.379-389","label":"2.24.379 to 2.24.389","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.379"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.407-421","label":"2.24.407 to 2.24.421","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.407","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.407"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}