{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.422-440","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.422-440","ref":"2.24.422","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.422","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.422.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Hoc est enim quod dicit separatum est convivium eorum, semel fornicati sunt, et principes eorum infelicem populum deceperunt; et pro Dei cultu imbuerunt eos ignominia idolorum, et ligavit cos diaboli spiritus in alis suis, qui circumferuntur omni vento doctrinae; et stabili in Ecclesia pede permanere non possunt. Qui vere in suis sacrificiis confundentur, quia panis eorum panis lucius est. Quodque dicitur, provocavit Chananaeos, eodem sensu referri potest ad haereticos, quod tam spurca plerique haereticorum et nefanda confinxerint, habeantque immunda sacrificia, ut idololatria inferior sit. Vel certe quia Chananaeus interpretatur negotiator, sive μβτάβολος,ίά est translator, omnos qui domum Patris faciunt domum negotiationis (Joan. II), et lucra quaerunt de populis, et Ecclesiae veritatem transferunt in mendacium, Chananaei appellandi sunt. (Cap. V. Vers. 1, 2.) « Audite haec [Vulg. hoc], sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus regis, auribus [Vulg. tacet auribus] auscultate, quia vobis judicium est: quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor, et victimas declinastis in profundum. » LXX: « Audite haec, sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus regis, auribus percipite, ad vos enim est judicium, quia laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Itabyrium, quod qui capiunt, venationem confixerunt. » Sacerdotes decem tribuum ad judicium vocantur, et reges, non quod sacerdotes sint de tribu Levi, sed quod sacerdotes vocentur a populo. Unde et sacerdotes Baal, et prophetae quadringenti quinquaginta quos interfecit Elias (III Reg. XVIII), et postea Jehu filius Namsi (IV Reg. IX, X), praesente Jonadab filio Rechab, appellati sunt sacerdotes; sed et Israel, id est populus, vocatur ad judicium, et nullus excipitur, ut et sacerdotes et populus et reges, qui induxerant populum, et constituerant sacerdotes, simul audiant quid fecerint, et cur tradantur inimicis.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.407-421","label":"2.24.407 to 2.24.421","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.407","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.407"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.441-458","label":"2.24.441 to 2.24.458","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.441","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/2.24.441"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}