{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.12","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.12","ref":"3.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.12.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"(Vers. 6, 7.) « Quia misericordiam volui, et non sacrificium: et scientiam Dei plus quam holocausta; ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi praevaricati sum in me. » LXX: « Quia misericordiam volo, et non sacrificium, scientiam Dei magis quam holocausta; ipsi vero sunt sicut homo praeteriens testamentum. » Quod sequitur in Septuaginta: Ibi contempsit me Calaad civitas, quas operatur vana, et reliqua, sequenti capitulo coaptanda sunt [Al. aptandum est]; nos quod proposuimus, disseramus: Dolavi eos in prophetis, occidi in verbis oris mei, gravia comminatus sum, ut misererer poenitentium, ut lapsis atque surgentibus porrigerem manum. Neque enim sacrificiis delector et victimis, et holocaustorum multitudine. Victimae meae et holocausta, salus credentium, et conversio peccatorum est. Ipsi autem imitati sunt Adam, ut quod ille in paradiso fecerat, pactum meum legemque praeteriens, isti in terra facerent. Et ibi, hoc est in paradiso, omnes praevaricati sunt in me, in similitudinem praevaricationis Adam. Non enim mirum si quod in parente praecessit, etiam in filiis condemnetur. Quotidie Deus et eos qui extra Ecclesiam sunt, et qui peccant in Ecclesia commorantes, provocat ad poenitentiam, et dicit eis: Misericordiam volo, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Illi vero offerunt panem sacrilegum, et dant eleemosynas, et sectari videntur humilitatem: quae ego. si vere fiant, holocausta interpretor. Cum autem scientiam Dei reliquerint, frustra, truncato capite fidei, caetera membra habere se jactant, praevaricati sunt enim pactum Dei in Ecclesia, sicut Adam praevaricatus est in paradiso; et imitatores se antiqui parentis ostendunt, ut quomodo ille de paradiso, sic et isti ejiciantur de Ecclesia.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.11.23-41","label":"3.11.23 to 3.11.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.11.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.11.23"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.13","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.13"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}