{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.25.35-49","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.25.35-49","ref":"3.25.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.25.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.25.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.25.35.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Nec statim, quia Deus Salomoni iratus, regnum ejus dividi voluit, idcirco Israel bene suscepit regem. Debuerat enim juxta legis praecepta interrogare Dominum, an vellet hoc fieri. Nam de Salvatore dicitur: quod oporteat quidem tradi Filium hominis, sed vae illi, per quem tradendus sit.(Matth. XXVI). Diabolum qui ponere capit supra astra coeli nidum suum, aquilam saepissime legimus: Si exaltatus fueris ut aquila, inde detraham te, dicit Dominus (Abdiae 4). Oculus quoque qui irridet patrem, et despicit senectutem matris, effodietur a corvis, et devorabunt eum pulli aquilarum (Prov. XXX): per diabolum ac daemones, clarum visionis suae lumen amittens. Unde in Lege praecipitur, ut non comedamus aquilam [Levit. XI) Haec igitur aquila venit super haereticorum conciliabula, quae quondum fuerant domus Domini: et idcirco venit, quia praevaricati sunt foedus ejus, et legem Dei dereliquerunt: et sine causa invocant eum, et dicunt: Deus meus es, et cognovimus te, nos qui vocamur Israel, cernentes Deum, et vocamur nomine Christiano. Frustra, inquit, haec faciunt, cum ipsi sibi reges constituerint, et contra meam fecerint voluntatem, et principes habeant adversarios meos, quos ego nescio, quia mei notitiam non merentur. Argentum quoque suum, et aurum, et quidquid habere poterant naturaliter, sermones ac sensus verterunt in idola, quae de suo corde finxerunt: et verterunt, non ut interirent; sed quia verterunt, ideo interierunt. Neque enim hac ratione fecerunt, ut perirent; sed quia fecerunt. idcirco perierunt.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.25.18-34","label":"3.25.18 to 3.25.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.25.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.25.18"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.26.1-16","label":"3.26.1 to 3.26.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.26.1"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}