{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.35","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.35","ref":"3.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.35.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"in Assyriis pollutum comedit, quod in Hebraico non habetur, de quo jam diximus. Cum autem fuerint in Chaldea absque templo et absque altari, non libabunt Domino vinum, sed daemonibus, et non placebunt ei, qui libant diis alienis, et qui in captivitate retinentur atque in Assyriis idolothyta comedunt, et quasi panes lugentium sunt. Non est enim licitum de sacrificiis comedere lugentium, et si comederit, immundum fiet quod licite oblatum est. Lugentium coenas Graeci νεκρόδειπνα vocant, nos parentalia possumus dicere, ab eo quod parentibus mortuis immolentur. Et non solum qui obtulerit, sed etiam qui comederit de hujuscemodi cibis immundus erit: panis enim eorum, hoc est cibus quem offerunt, non intrabit in domum Domini, quae destructa est, quae Babylonio igne succensa est; sed erit animae eorum. Et est sensus, suae gulae, et suae provident voluptati; caeterum mihi non placent polluta. Non habitabunt in terra domini, qui ab ecclesia recesserunt, et reversi sunt mente in AEgyptum, et Assyriorum, id est, daemonum comedunt [Al. comederunt] sacrificia: nec libant Domino vinum quo inebriati sunt in luxuriam, et non placent ei nec illa quae offerunt, nec ipsi qui offerunt. Sacrificia haereticorum panis luctus est et lacrymarum: omnia enim quae faciunt vertentur in fletum. Nec audire poterunt: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5); sed e contrario audient: Vae ridentibus, quia ipsi lugebunt (Luc. VI. 25). Quidquid offerunt non Deo, sed mortuis offerunt: his videlicet qui sceleratas haereses confinxerunt; et quicunque de eorum comederit victimis, contaminabitur. Caeci in foveam ducentur a caecis. Quidquid fecerint deliciarum causa faciunt, ut populum decipiant, ut domos devorent viduarum. Panem luctus possumus dicere, verba mortifera, quibus iniquitatem loquuntur contra Dominum: qui panis non ingreditur in domum Dei: haereticorum enim conciliabula, non domus Dei appellantur, sed speluncae latronum.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.34","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.34"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.36.1-21","label":"3.36.1 to 3.36.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.36.1"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}