{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.361-379","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.361-379","ref":"4.147.361","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.361","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.361.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"num protectione dignus es qui lauta fecisti? Notandum quoque quod ubi contra Judam dicitur, id est, populum Dei, non Adama ponitur et Seboim, sed Sodoma et Gomorrha. Legimus enim in Isaia: Audite legem Dei, principes Sodomorum: attendite verbum Domini, populus Gomorrhae (Isa. I, 10). In Evangelio quoque civitas, quae et apostolos non receperit, excutientibus eis pulverem pedum suorum, dicitur de ea, quod in die judicii tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhae, quam civitati ili·(Matth. X). Et ad Jerusalem prophetalis sermo dirigitur: Justi· ficata est Sodoma ex te (Ezech. XVI). Datur ergo nobis suspicio, quod Sodoma et Gomorrha principes fuerint in peccato, et Adama et Seboim earum exempta sectatae sint, quod potentes potenter tormenta patiantur (Sap. VI), et servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulet multis (Luc. XII). Unde et ecclesiastici viri, si iisdem quibus haeretici sceleribus continentur, nequaquam Adamae Seboim, quae inferiores sunt; sed Sodomae et Gomorrhae, quae majorum criminum esse dicuntur, cruciatibus subjacebunt. Ad haereticos quoque deceptumque ab eis populum loquitur Dominus, quod nisi egerit poenitentiam, ponantur sicut Adama et Seboim, ut nullam spem habeant salutis. Rursum ut clementissimus pater dicit se suam mutare sententiam, et poenitere quod talia sit locutus, ut illos quoque ad conversionem et ad poenitentiam provocet: Non faciam, inquit, in furore meo, non disperdam Ephraim. Quantum, inquit, in me est, quantum ego cupio, si errorem veritate correxerit, si me magis amaverit quam principes haereseos, Deus enim ego sum, et non homo, lapsis manum porrigam, errantes ad salutem vocabo. Et quia sanctus sum, propterea non ingrediar civitatem, id est, conciliabula et urbes haereticorum. Foras exeuntes de urbibus suis, libenter recipio; in civitates eorum non ingrediar, Hoc quod dixit, non ingrediar civitatem, et juxta LXX sequitur;","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.341-360","label":"4.147.341 to 4.147.360","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.341"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.380-399","label":"4.147.380 to 4.147.399","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.380"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}