{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.651-666","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.651-666","ref":"4.147.651","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.651","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.651","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.651.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Qui enim adorant, solent deosculari manum suam: quod Job fecisse se negat, dicens: Si osculatus sum manum meam apponens ori meo, et hoc mihi ad iniquitatem maximam reputetur (Job XXXI, 27, 28). Sin autem, ut quidam volunt, daemones loquuntur ad populum: Immolate homines, vituli enim defecerunt, ostenditur ingluvies eorum qui sanguine victimarum aluntur, et holocaustorum fumo: quod deficientibus hostiis, homines sibi cupiant immolari, quorum non solum interitu, sed et cruore laetantur. Loquentibus autem haereticis, imo principibus haereticorum, id est, Ephraim, horror et tremor invasit [Al. invadet] infelicem populum; et deliquit [Al. delinquet] in idol, quae de suo corde confinxit, et mortuus est cum populo quem seduxit. Et non sufficit corruisse, nisi linguam quam ad canendum Deum acceperat, vertat in imagines idolorum, et artifici eloquio simile veritati dogma componat, quod nihil est aliud, nisi excogitatio pravitatis humanae. Praecipiuntque discipulis suis, ut et ipsi immolent homines, hoc est, furentur de Ecclesia Dei, et introducant ad haereticos, et occidant quos deceperint. Quodque sequitur, Vituli enim defecerant, hunc habet sensum; Nolite quaerere quos seducatis de gentibus, qui vocantur bruta animalia; sed cos rapite, eos immolate, qui in Ecclesia constituti, Christi censentur nomine, et homines appel· lantur (Vers. 3.) « Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus pertransiens (Vulg. praeteriens], sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. » LXX similiter: hoc solum quod in ultimo est immutantes: Et sicut vapor de locustis, sive de lacrymis, quia in plerisque codicibus άκρίδων, in aliis δακρύων positum reperimus. Quia, inquit, homines pro vitulis immolaverunt, et adoraverunt vitulos: idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros mane pertransiens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. Quae omnia videntur ad tempus, et subito dilabuntur, juxta illud quod dixerat: Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.626-650","label":"4.147.626 to 4.147.650","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.626"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.667-682","label":"4.147.667 to 4.147.682","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.667","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.667"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}