{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.887-904","citation":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.887-904","ref":"4.147.887","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.887","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.887","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.887.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"militiae] aetatem venere perfectam, spirituali mucrone truncentur; Qui autem parvuli atque lactentes, elidantur ad petram. De quibus et in Psalmo legimus: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 5). Fetae quoque ejus atque praegnantes quae de malo semine conceperunt, ideo disrumpentur, ne pessimos liberos faciant. Tale quid et in Evangelio nobis subjicitur: Voe praegnantibus et nutrientibus in diebus illis (Luc. XXI, 23): diebus videlicet tribulationis et angustiae. Interficiuntur autem et bellatores Samariae gladio, et lactentes eliduntur, et praegnantes disrumpuntur: ut, pereunte male semine, zizaniisque ejus exustis, solum remaneat triticum, quod in Domini horrea recondatur. (Vers. 2, 3 et 4.) « Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua, tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum, quia ejus qui in te est misereberis pupilli [Al. populi]. » LXX: « Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quia infirmatus es in iniquitatibus tuis: sumite vobiscum sermones, et revertimini ad Dominum, dicite ei ut non tollatis iniquitatem, sed assumatis bona, et reddemus fructum labiorum nostrorum. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nequaquam ultra dicemus: Dii nostri, in operibus manuum nostrarum: qui in te est miserebitur pupilli. » Pereunte Samaria, et viris ejus et parvulis et praegnantibus occisis, elisis atque discissis, totus Israel ad poenitentiam provocatur, ut qui infirmatus est, sive corruit in iniquitatibus suis, revertatur ad medicum et recipiat sanitatem, vel stare incipiat qui corruerat; doceturque quomodo debeat agere poenitentiam: Tollite inquit, vobiscum verba, id est, preces, et delictorum confessionem, et convertimini ad Dominum tam verbis quam operibus; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, nihil languoris in nobis et ruinae pristinae derelinquas, ne rursum mali seminis pullulent rediviva plantaria;","prev":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.869-886","label":"4.147.869 to 4.147.886","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.869","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.869"},"next":{"citation":"Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.905-925","label":"4.147.905 to 4.147.925","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.905","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.905"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}