{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.383.65-88","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.383.65-88","ref":"2.383.65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.65.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Quae enim videntur, temporalia sunt; qua autem non videntur, aterna. Sive quia vanitati creatura subjecta est, et\" ingemiscit, parturit, et praestolalur revelationem filiorum Dei, et nunc ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Tandiu omnia vana sunt, donec veniat quod perfectum est. « Quid superest homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? » Post generalem sententiam: quod vana sint omnia, ab hominibus incipit; quo … frustra in mundi istius labore desudent; congregantes divitias, erudientes liberos, ambientes ad honorem, aedificia construentes, et in medio opere subita rnorte subtracti audiant: Insipiens, hac nocte auferetur anima tua a te; quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? maxime cum ex omni labore nihil secum ferant, sed nudi iu terram redeant, unde sumpti sunt. « Generatio vadit, et generatio venit; et terra in saeculum stat. » Aliis morientibus, nascuntur alii; et quos videras, non videns, incipis videro quos non videras. Quid hac vanius vanitate, quam terram manere, quae hominum causa facta est: et ipsum hominem terra dominum, in pulve. rem repente dissolvi? Aliter, Prima recedit generatio Judaeorum, et succedit generatio de gentibus congregata: terra autem tandiu stat, quandiu, Synagoga reredente, Ecclesia omnis introeat. Cum enim praedicatum fuerit Evangeiium in toto orbe, tunc erit finis. Imminente vero consummatione, coelum et terra pertransibunt. Et signanter non ait: Terra in saeculis stat, sed in saeculum. Porro laudamus Dominum, non in uno saeculo, sed in saeculis saeculorum. « Oritur sol, et occidit sol, et ad locum suum ducit, et oritur ipse ibi.» Sol ipse, qui in lucem mortalibus datus est, interitum ortu suo quotidie indicat et occasu. Qui postquam ardentem rotam Oceano tinxerit, per incognitas nobis vias ad locum, unde exierat, regreditur: expleloque noctis circulo, rursum de thalamo suo festinus erumpit.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.383.48-64","label":"2.383.48 to 2.383.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.48"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.383.89-107","label":"2.383.89 to 2.383.107","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.89"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}