{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.191-209","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.191-209","ref":"2.389.191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.191.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"XX). Fiunt igitur et horti propter imbecilliores quosque et infirmos. Nam qui infirmusest, oleribus vescitur (Rom. XIV, 2). Plantantur arbores, non omnes fructiferae, ut in Latinis codicibus habemus; sed omnes fructus, hoc est, diversarum frugum atque pomorum, quia diversae suut gratiae in Ecclesia: et alius est oculus, alius manus, alius pes, et, quae verecundiora nostra sunt, his majorem honorem circumdamus (I Cor. XII). Inter quas frugiferas arbores aestimo tenere primatum lignum vitae, quod est sapientia. Nisi enim in medio illa plantetur, ligna caetera siccabuntur. « Feci mihi piscinas aquarum ad irrigandum ex cis saltum germinantem lignum. » Ligna saltuum, ligna silvarum, quae non sunt frugifera, quae poma non afferunt, non aluntur imbre coelesti, non supernis aquis sed his quae in piscinas de rivulis colliguntur. Nam AEgyptus humilis et jacens, quasi hortus olerum, terrenis et de AEthiopia venientibus aquis, irrigatur. Terra vero repromissionis, quae montuosa est et erecta, temporaneam et serotinam pluviam exspectat e coelo. « Mercatus sum servos, et ancillas, et vernaculi fuerunt mihi, et quidem possessio armenti et ovium multa fuit mihi. » Si volumus Ecclesiasten, ut supra diximus, etiam nunc ad Christi referre personam, possumus servos ejus dicere, qui habeant spiritum timoris in servitute, et spiritualia magis desiderant, quam teneant: ancillas vero eas animas appellare, quae adhuc corpori terraeque sunt deditae. Vernaculos quoque illos qui sunt quidem de Ecclesia, et servos, et ancillas, de quibus diximus. antecedunt: necdum tamen libertate donati sunt, nec nobilitate a Domino. Sunt autem et alii in familia Ecclesiastae instar boum et ovium, propter opera et simplicitatem: qui absque ratione et scientia Scripturarum laborant quidem in Ecclesia, sed necdum ad id pervenere, ut homines esse mereantur, et redeant ad imaginem conditoris. Diligentius nota quod in servis, et ancillis, et vernaculis multitudo non additur, in bobus vero et ovibus dicitur, possessio armenti et ovium multi fuit mihi.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.174-190","label":"2.389.174 to 2.389.190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.174"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.210-229","label":"2.389.210 to 2.389.229","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.210"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}